CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quinto probatur unitas Dei ex ratione infiniti absolute, quia perfectio numerabilis in diversis major est in pluribus, sed infinita nequit esse major. Probatur sexto ex ratione necesse esse. Primo, quia necesse esse esset plurificabile in individua, et essent infinita necessaria, quia in his idem est esse et posse. Secundo, vel essent necesse esse per id in quo conveniunt, et per ea in quibus differunt, vel in altero tantum, sed nihil horum dici potest.
De quinta via dico, quod infinitum absolute non potest excedi, et arguo sic : Quaecumque perfectio potest numerari in diversis, plures perfectiones habet in pluribus quam in uno, sicut dicitur 8. de Trin. cap. 1. ergo infinitum in pluribus omnino numerari non potest.
De sexta via (a), primo arguo sic : Species plurificabilis in individuis non determinatur, ex se ad certum numerum individuorum, sed quantum est ex se compatitur infinitatem individuorum, sicut patet in speciebus omnibus corruptibilibus: ergo si ratio necesse esse sit plurificabilis in individuis non determinat se ad certum numerum, sed compatitur infinitatem quantum ex se est, sed si possent esse infinita necesse esse, sunt infinita necesse esse, consequens est falsum, ergo antecedens ex quo sequitur.
Secundo arguo (b) sic juxta istam viam : Si sunt plura necesse esse, aliquibus perfectionibus realibus distinguuntur; sint perfectiones istae A et B. tunc sic, aut ista duo distincta per A et B sunt formaliter necesse esse per A et B, aut non; si non, ergo A non est formalis ratio necessario essendi: nec B. ergo per consequens nec includens A est necesse esse. Probat, quia includit aliquam entitatem quae non est neoessitas formaliter essendi nec necessaria ex se, si autem illa sint formaliter necesse esse per A et B, et praeter haec utrumque est necesse per illud in quo convenit unum cum alio ; ergo utrumque habet in se duas rationes quarum utraque formaliter est necesse esse: sed hoc est impossibile, quia neutra illarum includit alteram: utralibet igitur illarum circumscripta esset tale necesse esse per reliquam, et ita esset aliquid formaliter necesse esse per rationem aliquam, qua circumscripta nihilominus esset necesse esse, quod est impossibile.