In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum possibile fuerit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo, quae Verbum videt ?
Divus Thomas 3. p. quaest. 10. art. 2. et hir quaest. 2. art. 2. Divus Bonaventura art. 2. quaest. 3. Richardus art. 2. quaest. 3. Durand.
quaest. 2. Mayron. quaest, 1. Capreol. quaest. 2. Suarez 3. part. tom. 1. disp. 26. sect. 2. 3. Vasquez 3. part. d. 50. 51. Vide Scotum 7. Metaph. quaest. 14. 15.
Secundo quaero, utrum possibile fuerit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo, quae Verbum videt? Quod non, quia tunc posset videre infinita ; consequens est falsum, quia infinita non contingit pertransire 2. Metaph.
Praeterea, illuminationes bonorum Angelorum fiunt ordinate, sicut patet per Dionysium de Angelica Hierarchia; sicut ergo superior Angelus prius illuminatur quam inferior, ita prius illuminatur quam ista anima, quae est infima, et potest istam illuminare, sicut superior Beatus inferiorem ; ergo ista potest aliquid de novo videre in Verbo, sicut et Angelus illuminans, quia illuminatus non prius videt in Verbo, quam illuminans. Confirmatur ratio, quia ista anima, quantum ad illuminationem, aliquem ordinem tenet inter spiritus illuminatos ; non autem illuminat Angelos, quia non habet virtutem activam respectu illorum, cum sit inferioris naturae ; ergo illuminatur ab eis; ergo propositum.
Contra, Magister in littera, cap. 2. Omnia videt, quae Verbum videt.