QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Accidens esse omnino simplex, physice loquendo, ita quod nullam habeat materiam ex qua, et ratio est, quia secundum Philosophum pluralitas est fugienda si fieri potest, de quo Doct. 2. d. 16. et 3. d. 2. q. 2. Non negat tamen compositionem Metaphysicam accidenti, imo concedit 1. d. 8. q. 1. Ad primum docet proprie totum generari, et corrumpi, de quo 4. d. 11. quaest. 1. num. 24. et supra lib. 7. quaest. 10. Ad secundum, remittit se ad Theoremata in fine, sed 1. d. 8. quaest. 1. Ad primum explicat quando simplicitas est perfectior compositione, de quo etiam vide eum dist. 19. ad secundum.
Aliter dicitur ad quaestionem, quod paucitas semper est ponenda, quando per istam salvatur apparentia juxta sententiam Philosophi 1. Physic. t. c. 50. commendantis Melissum prae Anaxagoram propter paucitatem principiorum, natura enim nihil facit frustra. Et ideo positio plurium semper debet dicere necessitatem manifestam, propter quam ponantur tot: nihil autem apparet in accidentibus, propter quod debeant poni composita ex duabus partibus essentialibus, communiter loquendo, ut patebit respondendo ad argumenta, ideo communiter negatur talis compositio. De quantitate tamen continua et discreta, quae videntur habere partes materiales, ac per hoc essentiales, quia nunquam materiales constituunt unum compositum sine forma alia ab ipsis. De his, inquam, est difficultas specialis, quae alibi habet locum, scilicet in explicando descriptionem quantitatis, in 5. lib. Sed de aliis accidentibus fit hic sermo.
Ad primum principale respondeo, sicut generabile proprie est, cujus aliquid praefuit, quod postea est pars geniti, ex 7. c. 5. t. c. 22. et inde, ita et corruptibile est proprie, cujus aliquid manet post corruptionem, quod fuit pars corrupti, et ita tantum compositum generatur, et corrumpitur in omni genere, et hoc compositum ex ista forma, quae per generationem inducitur, et per corruptionem expellitur, et exilio, quod transmutatur secundum illam formam. Sicut autem in generatione substantiali, quod transmutatur est materia, ita in accidentali, quod transmutatur est subjectum. Et ita compositum ex ipso et forma accidentali, est per se generabile ibi, et per se corruptibile: per se, inquam, sicut ibi est per se generatio et corruptio. Accidens autem sic non est corrup tibile, sed vocando corruptibile quidquid per transmutationem naturalem non est, postquam fuit, sic accidens est corruptibile, et etiam forma substantialis materialis. Ad confirmationem responsio in 5. habetur, c. de Uno, text. com. 11. quod indivisibile est maxime unum, et hoc si est substantia, quia ex tunc est ex se unum, et incompossibile alteri: accidens licet in se sit indivisibile, est tamen compossibile alteri, sine quo naturaliter non est, ideo licet Philosophus diceret omnes actus primo modo simplices, hoc est, in se, et aliis incompossibiles esse incorruptibiles, non tamen hoc diceret de simplicibus in se, et compossibilibus cum aliis.
Ad secundum principale, quod requirit magnum tractatum, quomodo illud, quod est simpliciter perfectionis, non semper concludit istud esse simpliciter perfectius, in quo est excellentius illud, sed tantum secundum quid, nisi illud sit perfectissimum inter illa, quae sunt simpliciter perfectionis, quem tractatum habes alibi. Hic breviter transeo , quod in corruptibilibus communiter simplicius est imperfectius, licet non propter simplicitatem majorem, quasi illa non sit perfectionis, sed quia talis natura non potest habere multam actualitatem cum simplicitate, non tantam saltem, quantam cum compositione, et actualius universaliter est perfectius. Exemplum esset, si quis canis esset sapiens, et cum sapientia non posset habere summam rabiem convenientem cani, esset canis imperfectior cane non sapiente: non tamen esset ens imperfectius, quia canis limitat ens, et ponit ei repugnare, quod in entitate ponit nobilitatem. Per idem ad confirmationem, licet enim ens causatum sit simpliciter imperfectum, quia dependens: tamen illud ens limitatum, cujus entitas propria requirit necessario quod sit causatum , potest esse perfectius tale ens si est a pluribus causatum, quam aliud ens, quod est a paucioribus causatum, quod non recipit tantam perfectionem: nam in dependentibus, bene potest illud dependens esse perfectius, quod dependet a pluribus, a quorum quolibet recipit aliquam perfectionem sui, quae omnia requiruntur propter suam perfectionem, ita quod nullum per se sufficeret. Unde communiter causata perfectiora, quae non immediate sunt a Deo, a pluribus causis dependent, quia propter eorum majorem perfectionem, non sufficiunt ita paucae ad causandum illa, sicut alia imperfecta. De minore tertii principalis, quae dubia est, et videtur contrariari Aristoteli in 4. lib. in secunda ratione contra negantes primum principium, quaere ibi quid sit dicendum. Qui autem negaret majorem, diceret Boetium intelligere per formam simplicem, actum purum, hoc est, essentiam divinam vel ideam. Ad probationem etiam diceret, quod potentia haec est prior illa, non quod secunda sit in aliquo supposito, nisi ibi sit prima, sed quia actus sit prior in genere actus, idest, perfectior: quemadmodum potentia ad quantitatem prior est potentia ad qualitatem propter ordinem actuum in genere, nec tamen in quocumque est secunda, est etiam prima.