REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Resolvitur prima quaestio dist. 30. parvulos contrahere peccatum originale. Vide pro hoc Scripturas et Concilia in Oxon. ibi in Scholio citata. Resolvit etiam quaest, dist. 31. quod originale non contrahitur ex carne concupiscibiliter seminata, quasi illa sic causet qualitatem morbidam, sed contrahitur, quia gignitur filius Adae, habens debitum originalis justitiae, quod est expresse Anselmi. Explicat exemplo equi sine fraeno, quomodo amissa justitia originali, efficimur effraenes, currentes post concupiscentias nostras, sine aliquo positivo in nobis causato. Vide eum in Oxon. dist. 32. num. 22. Solvit etiam quaest, dist. 32. quod originale remittitur per Baptismi gratiam, per quam tollitur debitum habendi justitiam originalem. Vide in Oxon. Schol. d. 32. num. 13. ubi hoc explicatur.
De secundo quaesito, an tale sit in universo, cui competit haec descriptio nominis, et apparet quod sic, quia omnis filius naturalis Adae est debitor justitiae originalis, quia caret ea per actum parentis, et per acceptionem parentis est debitor, quia manifestum est quod filius non habet eam, quia non sentit illam tranquillitatem, quae est effectus ejus. Quod filius sit debitor per acceptionem parentis, probat Anselmus de Concept. Virgin. cap. 27. quia totam naturam accepit Adam, et accepit justitiam originalem pro tota natura ; igitur per hoc fuit tota natura debitrix, et Adam amisit eam pro tota natura, et sic peccatum Adae accusat naturam nudam ; et licet posset Adam restituere illud, cujus fuit debitor, inquantum suppositum, non tamen pro tota natura ; ideo quilibet filius est debitor, et nullus eam habet naturaliter. Igitur in quolibet naturaliter propagato est peccatum originale regulariter, et sic patet solutio primae quaestionis.
Contra illud, non aliter fuit haec natura in Adam, quae est in filio, quam fuit haec persona ; sed haec persona nunc producta non fuit in Adam, nisi per multas transmutationes ; igitur nec haec natura ; igitur haec natura in isto non est debitrix per hoc, quod natura in Adam accepit eam.
Dico quod haec natura debitrix: est justitiae originalis in illo, quia justitia fuit accepta in parente. Illud probo sic: Omne donum, quod est datum voluntate antecedente, est simpliciter debitum, licet non detur voluntate consequente ; sed justitia data Adae fuit data filiis voluntate antecedente ; igitur tenentur simpliciter. Major patet, quia Deus dans gratiam, in hoc dat bonum actum voluntate antecedente, non tamen voluntate consequente, quae statim ponit rem in esse. Iste tamen recipiens est debitor actus meritorii, quamquam non simul detur gratia, et actus bonus formaliter. Nisi enim ille esset debitor actuum provenientium, hoc est, qui possent provenire, nisi ipse impediret, sequeretur quod qui peccavit semel post gratiam receptam, aequaliter esset puniendus cum alio, qui post gratiam receptam peccavit centies mortaliter, quia in primo peccato uterque amisit gratiam ; igitur si non essent debitores actuum meritoriorum possibilium inesse, si gratia remansisset, alius in peccando postea non esset debitor actus contrarii. Patet igitur, quod quia posset fecisse actus meritorios, et tamen peccavit, ideo gravius punietur quam alius ; igitur debitor est homo pro eo, quod datur sibi voluntate antecedente. Minor patet, quia omnibus filiis data est justitia originalis, ita quod omni filio, nisi Adam posuisset obicem ; sicut enim nunc omni filio datur intellectiva sine meri to speciali, sic tunc Deus dedisset cuilibet justitiam originalem. Non enim potuit Adam dedisse justitiam originalem,sicut nec pater nunc posset dare intellectivam ; et sicut modo, si unus pater demeruisset animam intellectivam, ipse esset culpabilis, et omnes filii carentes intellectiva, quia Deus dedit eam patri, et cuilibet filio voluntate antecedente, sic fuit tunc de justitia originali.
Dices, concedo quod aliquis est debitor pro eo quod accepit a Deo voluntate antecedente, non autem pro eo quod alius accepit ; sed filius numquam accepit eam, quia numquam eam habuerat.
Contra, propter donum gratiae et voluntatis, quae accepit, est debitrix; sed ex parte doni sufficit ut voluntas sit debitrix, quia eodem modo fuit datum, quantum est ex parte doni et dantis, voluntati Adae, sicut absque novo miraculo daretur omnibus filiis, nisi esset impedimentum, sicut nunc est de intellectiva ; igitur aequaliter est voluntas filii debitrix, sicut si accepisset illud, quia fuit data filio in patre.
Confirmo, potest unus mereri - pro alio, et obligare Deum alteri homini, sicut Christus meruit nobis gratiam, et obligavit Deum hominibus ; igitur Deus juste potest obligare hominem sibi, ita quod unus posset pro alio demereri ; igitur voluntas filii debitrix est, quia Deus dedit justitiam patris voluntati.
Dices, tantum unum est meritum, cum unus meretur pro alio ; igitur tantum erit unum demeritum, quando unus demeretur pro alio ; igitur tantum una culpa, et illa fuit in Adam ; igitur nulla in nobis.
Dico quod illa eadem numero, quae fuit in Adam, non est in nobis, quia tamen per hoc, quod Deus dedit sibi justitiam, debuit dedisse cuilibet filio aliam justitiam, et aliam ; ideo quilibet est debitor justitiae sibi debitae, quia caret ea; ideo habet propriam culpam, et sic obligantur plures personae per obligationem unius, et sic efficitur quilibet debitor, qui accepit justitiam voluntate antecedente.
Per hoc patet solutio tertiae quaestionis. Secundum istam viam non contrahitur culpa in anima filii ex hoc, quod caro concupiscenter seminata causat qualitatem morbidam in anima, nec infectionem, sed solum contrahitur culpa in anima, quia ipsa est forma personae, quae est filius naturalis Adae ; et ideo quamquam post lapsum semper sit caro concupiscenter seminata, tamen ista concupiscentia non est causa culpae in anima. Unde Anselmus de Concepi. Virgin. cap. 19. ponit septem causas, quare Christus non habuit istam culpam, quarum duae sunt, ut quia non fuit filius naturalis Adae, et quia caro Virginis fuit prius purgata, ideo propagatio magis est causa peccati originalis, quam sit libido. Unde sicut equus amittendo fraenum, nihil positivum recepit, et tamen nunc effraenate fertur huc et illuc ; similiter navis fluctuans sine navigatore, sic nunc homo immoderate fertur in concupiscentias carnis, deperdita justitia originali.
Et per hoc patet solutio quartae quaestionis. Si enim peccatum originale esset formaliter concupiscentia, quantumcumque ponatur illam concupiscentiam minui dum manet, semper manet formaliter peccatum, et tunc formaliter malum culpae maneret cum gratia. Et ideo dico quod est formaliter carentia justitiae originalis, et quod illud peccatum remittitur, quando restituitur aequivalens justitiae originalis, vel excellentius. In Baptismo vero majus bonum datur, ut gratia, quae ordinat ad excellentius bonum, ut ad immediatam conjunctionem cum fine ultimo.
Dices, saltem remanet carentia justitiae originalis, nisi ipsa formaliter restituatur.
Dico quod verum est, tamen nunquam est carentia imperfectioris, nec ejus, quod est ad finem, mala, nisi quia impedit perfectius, vel finem ; unde si per aliud posset finis haberi nobilius, quam per illud, carentia hujusnon est formaliter mala. Sed pro tunc carentia justitiae originalis excludebat conjunctionem cum fine ultimo, sed ipsa existens in habente gratiam, non excludit. Sicut regulariter de necessitate salutis est reddere unicuique quod suum est, non rapere ab hoc, et ab isto indifferenter ; si tamen Deus, qui est verus Dominus omnium, diceret alicui, constituo te dominum totius mundi, ipse tunc posset capere ubicumque vellet, quia sua essent, et non esset debitor, reddendo cuilibet quod modo est suum ; sic ante gratiam fuit debitor justitiae originalis, post gratiam receptam nunquam est debitor justitiae originalis, sed alicujus nobilioris, scilicet gratiae acceptae. Et sic patet quartus articulus, qualiter contrahitur peccatum originale.