Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
6. (( vers. 5.)) Quia jucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Videtis quid dicat. Tu me fecisti bene viventem, tu me formasti: si quid forte boni facio, in factura manuum tuarum exsultabo: quomodo dicit Apostolus, Ipsius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis (Ephes. II, 10) . Nisi enim te formaret ad opera bona, non nosses nisi opera tua mala. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44) : hoc Evangelium dicit. Omne peccatum mendacium est. Contra legem enim et contra veritatem quidquid est, mendacium dicitur. Ergo quid ait? Qui loquitur mendacium, de suo loquitur; id est, qui peccat, de suo peccat. Attendite sententiam contra. Si enim qui loquitur mendacium, de suo loquitur; restat ut qui loquitur veritatem, de Dei loquatur. Ideo dicitur in alio loco: Deus solus verax; omnis autem homo mendax (Rom. III, 4) . Non tibi dicitur in hac sententia, Vade, securus mentire, quia homo es: imo vide te hominem, quia mendax es; et ut sis verax, bibe veritatem, 1175 ut de Deo ructes, ut sis verax. Quia de tuo illam non potes habere , restat ut inde illam bibas , unde fluit. Quomodo si a luce recesseris, in tenebris es: quomodo lapis non de se fervet, sed vel a sole vel ab igne, si eum calori subtraxeris , frigescit; ibi apparet, quia quod fervebat, non erat ipsius; sed fervebat vel a sole vel ab igne: sic et tu si a Deo recesseris, frigesces; si ad Deum accesseris, fervesces; sicut dicit Apostolus, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11) . Item de luce quid dicit? Si ad eum accesseris, in lumine eris; ideo psalmus dicit: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 5) . Quia ergo nihil boni potes operari, nisi illuminatus a lumine Dei, et fervefactus a Spiritu Dei; quando videris te bene operantem, confitere Deo, et dic quod ait Apostolus, dic tibi ne extollaris: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ? Hic ergo confitetur Deo et docet nos bonam confessionem, quia dicit : Jucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.