CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Politici autem justi in contrarium quidem duae sunt species, quamvis plures sint modi. Una quidem species naturale justum : alia autem justum legale. Naturale autem dicimus, quod simpliciter naturale est, nullam legalis justi habens admixtionem. Legale autem, quod simpliciter legale est, nihil habet admixtum. Naturale quidem justum est, quod ubique et apud omnes homines quantum ad sui principia in communi sigillatim accepta vel sumpta, eamdem habet potentiam ad obligandum, et quantum ad sui principia non consistit in videri vel non videri, sicut jus positivum quod positum est ex ratione utilitatis communis ex his quae videbantur sapientibus et plebibus vel principibus, qui rempublicam pro tempore gubernant, et secundum casus emergentes ad utilitatem reipublicae statuerunt quae videbantur esse convenientia, vel ad boni communis promotionem, et ad mali exclusionem vel temperamentum. Et hoc est quod dicit Tullius in fine primae Rethorica sic : " Naturae jus est, quod non opinio genuit, sed innata quaedam jus inseruit. " Haec autem innata jus ex genere potest esse, et ex specie. Ex genere autem dupliciter, scilicet ex genere secundum se, vel genere secundum quod stat sub specie determinata. Sed si est ex genere secundum se : tunc non obligat per modum justi, eo quod justum aequale est : aequale autem secundum proportionem. Tale autem secundum rationem non potest esse. Animal enim genus secundum se sine ordine ad rationem acceptum, nihil rationis. Et idcirco ad quod obligat, per instinctum naturalem obligat et non per modum justi, et sicut dicitur de jure naturali esse conjunctio maris et foeminae, liberorum procreatio, et vis illatae repulsio. Omne enim aut pro sui esse pugnat conservando, et pro his quae ad conservationem esse ordinantur, quae tantum tria sunt, cibus scilicet, et nidus, et pullus : pro uxore enim generaliter pugnant animalia.
Naturale autem ex specie est, quod unicuique dictat ratio ex solis rationis principiis informata, et non ex his quae inquisitione vel discussione
inventa sunt. Et hoc modo dicit Tullius, quod " de jure naturali sunt religio, pietas, gratia, vindicatio, observantia, et veritas. " Ratio enim naturalis dictat deos esse verendos. Unde Tullius, " Religio est, quae superioris cujusdam naturae quam divinam vocant, curam cerinioniamque affert. " Et sic dicitur, quod jus poli jus naturale est : sed hoc non potest esse verum, nisi uno modo, scilicet quod jus poli dicatur quod ad polum colendum ex sola obligat ratione. Omnia enim quae a diis dicta vel statuta sunt, de naturali justo esse non possunt : cum quaedam eorum et supra rationem sunt, quaedam autem praeter rationem valde, quaedam etiam contra rationem inveniuntur. Naturalis etiam ratio dictat parentes honorare. Unde Tullius, " Pietas est, per quam sanguine conjunctis, patriae benevolis officium et diligens tribuitur cultus. " Locus enim qui pro patria ponitur, generationis principium est quemadmodum et pater. Natura etiam ad speciei conjunctos dictat amice et secundum retributiones vivere : quia homo secundum naturam civile animal est. Civilitas enim sine communicatione vicissitudinis stare non potest. Quam speciem justi Tullius vocat gratiam, quam sic diffinit, " Gratia est in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et alterius remunerandi voluntas continetur. " Natura etiam dictat contrarium insurgens esse repellendum : et hoc etiam vindicatio vocatur. Unde Tullius, " Vindicatio est, per quam vis sive violentia et injuria, et omnino omne quod obscurum est, defendendo aut irascendo propulsatur. " Cum autem homo politicum animal sit, ratio hominis est de ordinatione urbanitatis, in qua quidam praestant , et quidam aequales sunt-In praestantibus autem divinius bonum est: et tale bonum respicit observantiam. Unde Tullius, " Observantia est, per quam homines aliqua dignitate ante- cedentes cultu quodam et honore dignantur. "Ratio etiam naturalis de omni re dictat, quod unumquodque
secundum quod est in veritate suae naturae, ita determinetur : et hoc justum vocatur veritas. Unde Tullius, " Veritas est, per quam immutata ea quae sunt ac ante fuerunt aut futura sunt, dicuntur vel determinantur. "
Istae ergo sunt sex species justi naturalis : vel ad auctorem naturae, sicut prima species : vel ad ordinata ad. naturam, sicut ultima : vel adjuncta in natura secundum lineam rectam vel transversalem acceptae. Sed in natura dupliciter accipiuntur, scilicet secundum, conjuncta in esse, vel conjuncta in specie. Adjuncta enim secundum esse, pietas est. Conjuncta autem in specie, dupliciter conjuncta sunt, scilicet secundum se, et secundum ordinem humani boni. Adjuncta secundum se, gratia est : adjuncta secundum ordinem humani boni, observantia est. Et omnes istae quinque species sunt ad bonum. Contra malum autem in omnibus his vindicatio est.
Cum ergo dicitur quod justum naturale verum habet eamdem potentiam, hoc intelligendum est quantum ad prima principia justi naturalis, et non quantum ad ea quae per studium vel discussionem ex talibus emergentibus eliciuntur. Hoc enim consuetudinis jus est, et non naturae. Unde Tullius, " Consuetudinis justitia est : quod aut leviter attractum a natura, et majus fecit usus, ut religionem quae multis institutis modo diifert apud diversos, aut pietatem, aut quaecumque eorum quae praedicta sunt. " Haec enim a natura profecta videmus crevisse, et variata esse per consuetudinem et responsa sapientium et statuta principum. Propter quod etiam in morem profecta sunt, vel vetustate, vel vulgi approbatione, aut per pactum, aut par, aut judicatum. Cum tamen pri- ma principia apud omnes ejusdem sint potentiae. aequaliter enim omnibus dictat ratio deos verendos, parentes honorandos, socialiter vivendum cum aequalibus, melioribus meliorem cultum impendendum, unumquodque sicut se habet esse determinandum, et contrarium esse repellendum.
Consuetudinis autem jus in videri et non videri sive opinari consistit, et tribus innititur, pacto scilicet, pari, et judicato. Pactum antem ad voluntatem communicantium refertur : par vero ad rei sive negotii aequale, judicatum autem ad. statutum. Unde Tullius, " Pactum est, quod inter aliquos convenit. Par autem, quod in omnes aequabile est : (aequabile autem dicit secundum proportiones superius inductas). Judicatum autem, quod alicujus vel aliquorum sententiis jam constitutum est. "
Sicut autem diximus modo in communi de justo naturali, ita dicimus de omnibus partibus ejus. Deum enim unum esse propter religionem de justo naturali est. Non esse perjurandum, vel non esse falsum testimonium dicendum, de justo naturali est propter veritatem. Parentes autem honorandos de justo naturali est propter pietatem. Non esse moechandum vel furandum vel occidendum, de justo naturali est propter gratiam. Et sic in omnibus facile est videre : quia sicut divinius dicit Basilius, " Omnia principia naturalis juris in naturali judicatorio rationis descripta sunt. " Non aliter homo honesti esset particeps, nisi principia honesti essent in ipso per naturam : sicut nec scientiae particeps esset, si principia scibilium non essent in ipso, ut probat Aristoteles. Natura enim nihil facit ad aliquem actum, nisi omnia principia quae sunt ad illum actum et instrumenta conferat : aliter enim vanum sive frustra et deficere in necessariis esset in natura, quod secundum Peripateticos absurdum est.
Sic ergo intelligitur, quod justum naturale ubique eamdem habet potentiam, et quod non consistit in videri vel non videri. Potentiam autem dicimus, primam inclinationem ex natura rationali, et non illam quae accipitur in effectu. Quamvis enim apud Trivallos pium sit interficere parentes, tamen hoc non dictat natura de parente secundum quod parens est : sed ad hoc mala consuetudo pro vexit ex ratione male arguens, scilicet quod magis pium sit parentem miserum miseriam cito finire, quam in miseria diu vivere. Unde etiam apud abutentes jure naturali prima principia ejusdem potentiae sunt, cujus sunt apud bene utentes. Et ideo imperfectum est dictum Eustratii et Michaelis Ephesii, qui dicunt justum naturale non esse ejusdem potentiae, nisi apud bene utentes ipso secundum naturam. Apud bestialiter autem viventes, nullam dicunt esse potentiam justi naturalis. Homo enim quamdiu homo est, principiis humanis non destituitur.
Legale autem justum quod pure legale est et simpliciter, est illud quod ex principio secundum se acceptum, nihil differt utrum sit vel aliter fiat, ita scilicet quod sic faciens nec laudatur nec vituperatur, et aliter faciens similiter. Quando autem ponitur per institutionem principis vel plebis, multum differt propter institutionem : sic enim faciens ut institutum est, praemiatur : aliter autem faciens, punitur. Verbi gratia, sicut est mina redimi captivos, et non amplius, hoc in bello Atheniensium et Lacedaemoniorum ad invicem pari consensu utrorumque statutum est : unde post bellum Lacedaemonii ad Athenas miserunt Metellum et Endicum et Philoloculum legatos, qui captivos mina redemerunt et ultra non dederunt, sicut refert Androchion historiographus : et sicut est capram sacrificare et non duas oves : et generaliter loquendo quaecumque in singularibus operationibus sola lege ponuntur : et quia institutione sola potentiam habent obligandi, sicut verbi gratia,quod apud Amphipo-
lim institutum est Brasidae sacrificare, quae ante inter deos non habebat venerationem : et sicut sunt sententialia, quae propter hoc solum habent vigorem, quia per sententiam judicis determinata sunt. Haec autem ideo legalia dicuntur, quia ex natura nullam habent potentiam et omnem accipiunt ex lege, secundum quod Tullius.dicit de lege, quod " legis jus est, quod in eo scripto quod populo expositum est ut observet, continetur. " Sic enim legale jus valde stricte sumitur, pro eo scilicet quod nullum nisi ex lege habet vigorem.
Ex his patet quod consuetudinis medium est inter legale et naturale, scilicet quod a natura profectum, lege sancitum est, secundum.quod lex. large sumitur sic diffinita, " Lex est jus scriptum praecipiens honestum., prohibens contrarium. " Sive enim scriptum sit in natura, sive in determinatione construentium, sive in approbatione consuetudinis secundum aliquem modum legis habet approbationem.