MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit donum pastoris ?
Sequitur : Alios autem pastores . Qualiter hoc donum habuit beatissima Virgo, quaere in tractatu de sacramento ordinis, et qualiter nos pavit, in tractatu de beatitudinibus in gradibus paupertatis. Sic igitur habuit etiam beatissima Virgo hunc quaternarium gratiarum.
Responsio ad quaestiones de gratiis gratuitis et graiis datis.
Ex his manifestum est, quod beatissima Domina habuerit universitatem gratiarum gratuitarum et gratis datarum : quod omnifaria credimus esse verum.
Solutio objectorum
Ad solutionem objectorum in contrarium, dicimus taliter distinguendo, quod donorum gratis datorum et non gratum facientium, quaedam in ministerium dantur et non in proprium profectum, ut prophetia Balaam et Caiphae : quaedam in proprium profectum sui et non aliorum, ut dona instructionis beatissimae Dominae. Et talium quaedam dantur ad perficiendam indigentiam, quaedam ad decorandam potentiam, et quaedam ad nobilitandam creaturam et honorandam personam. Et sic habuit beatissima Virgo hujusmodi dona non ad ministerium, sed ad decorationis cumulum, ad perfectionis et delectationis augmentum, in mater iam laudis et honoris incrementum et omnium bonorum spiritualium complementum,