IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Characteres se ipsis formaliter distingui, et explicat optime per congruentias, quare tantum sint tres, et initerabiles, per comparationem ad politiam mundanam.
(e) Ad secundum dubium dico, quod sicut character, si poneretur forma absoluta, diceretur distingui characteres seipsis formaliter, ita si ponantur respectus illi, licet ab extrinseco possint distingui extrinsece, tamen formaliter distinguuntur seipsis.
Sed si quaeras, quare ergo sunt tantum tres characteres? Respondeo, quia de hoc non faciam mentionem specialem in materia de Confirmatione vel Ordine, ideo dico quod hoc potest patere per simile in politiis istis mundanis ; nullus enim habet determinatum gradum in familia regis, quia comedit vel bibit, nec quia post offensam dominus reconciliatur sibi, nec quia multiplicat personas in ista politia, nam isti actus communes possunt esse omnibus in quocumque gradu ; sed alium gradum habet aliquis, quando recipitur in familiam domini; alium quando ulterius proficit et constituitur, ut miles ad defendendum rempublicam: alium quando constituitur ut supremus sub domino ad constituendos alios in gradibus determinatis in sua familia, utpote aliquis Senescallus generalis, ut immediatus sub domino, cui commissa est auctoritas universalis ad recipiendum aliquos in familiam domini. Et ideo si esset nomen impositum, quod significaret gradum in familia, vel baliviam, non diceretur habere gradum vel dignitatem aliquis, quia accedens ad mensam, vel quia conjugatus, vel quia rediens ad gratiam post offensam, sed diceretur tantum habere gradum, qui de populo esset assumptus in familiam domini, et ulteriorem gradum, qui in familia constitueretur ad defendendum domum vel dominum, et ulteriorem, qui constitueretur tanquam praepositus ad recipiendum aliquos ad familiam, et instruendum inferiores.
Sic in proposito, tria Sacramenta, scilicet Eucharistia ad nutritionem spiritualem, Matrimonium ad procreationem corporalem, Paenitentia ad reconciliationem annualem, in nullo certo gradu constituunt in Ecclesia, imo possunt esse communes omni membro Ecclesiae, in quocumque gradu. Sed primus gradus in Ecclesia, et quidem universalissimus est recipi in familiam Christi, quod fit in Baptismo. Secundus specialis in militiam ad defensionem fidei Christianae, quod fit in confirmatione. Tertius constitui in patrem et pastorem ad introducendum alios in Ecclesiam, et ad dirigendum et ad instruendum eos, quod fit in Ordine. Et sicut in politia illa non congruit illas tres dignitates iterari, scilicet receptionem in familiam, promotionem ad militiam, et praelationem ad doctrinam, bene tamen iterari possunt nutritio, et procreatio, et reconciliatio; ita in proposito, tria Sacramenta non decet iterari, alia autem iterantur, et in non iterandis gradus initerabilis acquiritur, et character dicitur, in iterandis autem non.