QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Satisfit argumentis positis num. 2. probantibus accidens esse compositum. Ad secundum, admittit Praedicamenta, ut videtur, non distingui realiter, quod problematice tenet 2. d. 1. q. 5. ad 2. pro opin. de quo supra lib. 5. q. 6. vide ibi Scholium secundum.
Ad argumenta pro prima opinione. Ad primum, patet ex quaestione de conceptu generis, qualis compositio sufficit ad differentiam et convenientiam realem specierum, quia vel tantum compositio ex differentibus secundum intentionem, vel ex rationibus realibus diversis unitive contentis in eodem. Et per idem patet ad confirmationem. Et etiam ad illud octavi, de ratione longa, etc. nisi quod oportet exponere, quomodo ratio Aristotelis tenet contra ideas: et potest dici quod licet definibile in communi non oporteat esse compositum ex re et re, secundum praedicta, oportet tamen definibile, quod est species respectu substantiarum individuarum corruptibilium quarumcumque , esse sic compositum, et hoc, quia materia est per se pars quidditatis talis ex 7. sed si ideae ponentur formae, tantum esset aliqua illarum species respectu talium individuorum corruptibilium, nam ibi maxime ponebantur ; ergo non essent definibiles, sicut species tales, quia forma pura tantum est pars talis speciei. Ad secundum principale, idem de 12. Metaph. satis solvitur per exempla, aer, lux, tenebra, etc. hujusmodi. Et quod dicitur, quod subjectum non est proprium potentiale, quia tunc principia non essent ita alia sicut principiata. Respondeo, 3. Physic. distinguit Aristoteles inter ens, inquantum ens, et inquantum in potentia statua: potentiale in substantiis nullius alterius generis est aliquo modo, sed tantum illius per reductionem ; potentiale vero in genere accidentis, consideratum ut poten-I tiale et ut perfectibile, ibi est in illo genere per reductionem, quia tamen sine illa ratione perfectibilis est in se perfectum ens scilicet substantia, ideo secundum se ponitur in alio genere, sic faciliter et forte ad propositum Aristotelis exponitur illud Praedicamentorum c. de Qualitate ad finem : nihil pro hibet idem in diversis generibus annumerari.
Quod additur de 7. responsio, ens per accidens, licet non sit unum sicut substantia, non tamen est nullo modo unum, nec ita multa, sicut quando subjectum et accidens manent separata, ex cap. de Unitate definitionis B. in hoc namque, homo est album, multa quidem sunt, cum alterum non insit alteri; unum vero quando inest, et patitur aliquid subjectum homo, tunc enim unum fit, et est albus homo, etc. et sicut est aliqua, ita illud totum est ens aliquod: et illius totius est generatio, et hoc est per se, sicut in isto genere est generatio per se, et tamen per accidens respectu generationis substantiae, quae est per se, sicut totum est ens per accidens respectu substantiae. Et quod additur de 6. non valet, quoniam in prima parte capituli, loquitur de ente per accidens uno modo, in secunda parte alio modo, sicut dictum est in quaestione de ente per accidens ; et tunc illud dictum non intelligitur, nisi de ente raro, et hoc comparato ad illam causam, respectu cujus est ens raro. Vel si intelligitur de aggregato, hoc est comparando illud ad per se causam subjecti tantum, quod subjectum concomitatur raro aliquod accidens per accidens. Sed tunc non est ratione aggregationis, sed ratione alterius accidentis, quod intelligo per raritatem, quae raritas hic concurrit cum aggregatione. Et
ille secundus modus forte vere est secundum intentionem litterae. Vide exempla de aedificatore et domo, quod domus est his tristis, causa per se est causa subjecti tantum,et aggregati per accidens tantum,quia illud aggregatum includit accidens per accidens quod raro est a tali causa. Et ita alia accidentalitas est ibi,quam aggregatio; aggregatio enim non prohibet, quia ignis per se generat lignum calidum, non tantum calidum, sed hoc, sicut est ibi per se.
Quod additur de termino motus, responsio, sicut dictum est in quaestione de generatione compositi, quod forma est quo generatum generatur: et ideo in 2. Physicor. text. com. 14. generatio dicitur naturalis, per hoc quod est via in naturam, quae est forma, et hoc non inquantum quod, sed inquantum quo. Ita hic omnino motus collocamus est in genere penes terminum quo, non quod: nisi aliquis vellet dicere, quod alius est per se terminus motus, et alius generationis accidentalis, quae fit cum motu, circa quod nunc non insisto.
Ad tertium principale, quod videtur difficile, quia non videtur aliquod absolutum dari prius ista contrarietate, in quo vel mediante quo, haec contrarietas recipitur, quin idem absolutum similiter se habeat respectu alterius contrarietatis. Patet de substantia, de quantitate respectu generis colorum et generis saporum. Si quis etiam vellet fugere ad qualitates primas,adhuc non videtur possibilis evasio ; nulla enim praecise una, est immediate susceptivum generis coorum, nec immediate ratio susceptivi, sed omnes vel aliquae sic commixtae: et eadem simili modo videntur primo receptiva respectu saporum. Posset dici, quod licet unica sit commixtio elementorum in uno commixto,tamenunumquodque elementum multas habet qualitates, et diversam commixtionem illarum qualitatum elementarium sequitur immediate aliud et aliud genus qualitatum mixtarum, puta si mixtionem ignis inquantum lucens, cum terra inquantum terminata, et aere et aqua inquantum perspicua, consequatur genus colorum ; commixtionem vero ignis et aeris, inquantum calida digerentia humorem aquae commixtum sicco terrestri, consequitur genus saporum, et sic de aliis. Haec particularia sunt, et longe a consideratione Metaphysici.
Item, aliter potest dici universalius, quod sicut expressius habetur in 9. lib. q. 5. diversitas potentiarum activarum (accipiendo eas, secundum quod sunt priores naturaliter principiatis) vel nullam omnino requirit diversitatem in re, vel tantum rationum perfectionalium unitive contentarum ; ita et haec in potentiis passivis, et tunc vel diversitas generis subjecti, quod correspondet diversitati generis praedicabilis Physici, tantum est per respectum generis subjecti ad genus Physicum praedicabile, quem respectum nulla praecedit diversitas absoluta ; vel erit illa diversitas generis subjecti per perfectiones unitive contentas, praecedentes diversitatem respectuum. Nec mireris diversas rationes unitive poni in eodem, quod capax est plurium perfectionum, quia quandoque est ex imperfectione subjecti, quod non est capax talis perfectionis ; et si illa imperfectio tollatur, sive per rem additam, sive fiat aliud continens unitive illam rem addendam, bene est capax perfectionis, cujus non fuit prius capax.
ANNOTATIONES.
Circa primam quaestionem octavi libri de simplicitate formae accidentalis, quoad partes essentiales, t. c. 12. adverte primo, quod Ant. Andr. hic movet ante istam plures alias, quarum prima videtur dubium litterale. Secunda habetur in 3.d. 4. Tertia potest colligi in 4. d. 11. 12. 43. et 44. Quarta habetur in 2. d. 14. q. 1. Quaere etiam hanc 4. super lib. Caeli et Mundi, et praecedentem super lib. de Generatione, et 1. Physicorum, quinta vero apud ipsum est prima hic. Non videtur tamen bene tenere ordinem quaestionum praedictarum et sequentium in hoc lib. 8. ut patet in textu.
Haec quaestio satis clara est, et sententia Doctoris est assertiva, sed multa difficilia possent induci ; ponit opinionem quamdam pro affirmativa secundae partis quaesiti, et per consequens pro negativa primae partis, quam videtur sequi Joannes Jandunus super 5. Metaphysicae. Quaere antiquos hic et alibi, pro qua opinione arguit tribus rationibus, et impugnat aliis tribus. Primam rationem impugnationis in simili tangit,in 2. d. 16. contra Bonav. et in 3. d. 2. q. 2. contra Var. Deinde brevibus tenet affirmativam partem quaestionis quantum ad primam partem ejus, et negativam quantum ad secundam, et hoc loquendo de compositione Physica, et rei ; secus est de Metaphysica et realilatum, de quibus habet 8. d. I. q. 1. et 3. et 3. d. 1. q. 3. et 3. d. 2. q. 6. et 46. d. 4. incidentaliter. Et nota singula dicta ubique, quaere Varr. alios sequaces, et tange instantias ex his, quae dicta sunt supra q. 10. lib. Vide Thomam in de ente et essentia, et Henric. et Nominales ad propositum, multa addendo curiose, semper cum aquila Solem intuere.
Infra solvendo secundum principale, cum dicit : Quem tractatum habes alibi, etc. adverte, quod illud tangit notanter in Theorematibus ad finem ad quem locum, ut reputo se remittit hic. In Sententiis, cum habetur 8. d. 1. q. 1. et d. 19. q. 1. et d. 2. part. 2. q. 1. et alibi, quaere Var. et Henricum.
Adverte diligenter ad solutiones principalium, et maxime opinionis impugnatae, quia singularis doctrina, et valde profunda Metaphysica, in qua declarantur plura alibi, et hic ambigua ; et singularissime adverte ad illam expositionem, qualiter idem sit in diversis generibus. Quaere in quodlibeto q. 13. idem. Quaere multa in naturalibus pro solutione ultima infra. Adverte etiam, quod haec quaestio congrue sequentes duas hic sequeretur, ut fundantur in textu, sed de hoc non multum curandum, ut saepe supra.
Palam autem, et quia si sint aliqualiter numeri substantiae sic sunt et non sunt, ut quidam dicunt unitatum multitudo, nam definitio numerus quidam est. Text. com. 10.