REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Primum dictum, parvuli in Limbo non punientur paena sensus, nec habebunt tristitiam in voluntate, neque ullum actum inordinatum sap. Majores de Baptismo. Florent. Sess. ult. Nazianzenus orat. in Lavacrum, August. 3. de lib. arbitr. 23. Ambros. in Rom. 5. Secundum, cognoscent naturalia perfectius nobis, et habebunt quamdam beatitudinem naturalem, ex cognitione et delectatione naturalium. Ita Lyran. in id .Eccles. 4. Feliciorem utroque reputavi, etc. D. Thomas quaest. 5. de malo, et hic dist. 33. q. 2. art. 2. simpliciter tamen non erunt beati. Tertium, vel non revelabitur eis beatitudo vera, vel ea revelata, non tristabuntur, quia erunt sua sorte contenti, alias peccarent, quod non possunt, Deo eos protegente, ut in eo, quo decesserunt statu, permaneant ; vide in Oxon. Schol. dist. 33. num. 4.
De quinto quaesito, qua paena puniantur, et per hoc solvitur ultima quaestio, Augustinus dicit quod hoc certissime tenendum est, parvulos aeterni ignis supplicio puniendos. Et propter istam auctoritatem tenent aliqui istam partem ; alii tamen dicunt quod tantum puniuntur poena damni.
Non enim punintur paena sensus, quia delectationi inordinatae correspondet acerbitas paenae. Sed parvuli non habebunt delectationem inordinatam ; igitur nullam acerbitatem paenae sensus habebunt. Tamen secundum omnes, non habebunt paenam vermis, quia paena vermis est tristitia de peccato commisso, inquantum pro isto amiserunt beatitudinem per actum suum, et non inquantum est offensivum Dei ; sed parvuli nullum actum commiserunt, propter quem ipsi amiserunt beatitudinem. Tamen dubium est si aliquam tristitiam possunt habere in concipiendo naturam suam ad quantum bonum secundum se fuit ordinabilis, quia Philosophi per rationem naturalem potuerunt cognoscere Deum aliquo modo, et beatitudinem naturalem ; et ita perfecte possunt parvuli cognoscere Deum inquantum principium omnium, et felicitatem naturalem aliquam per aliqua sensibilia occurrentia eis.
Dico quod perfecte possunt cognoscere naturam suam, et perfectius quam aliquis Philosophus, et conditiones naturales scibiles ex illis sensibilibus, quae concurrunt eis, per quae possunt cognoscere terminos, et per consequens principia, et sic possunt perfecte acquirere cognitionem cujuscumque conclusionis scibilis naturaliter, et cognoscere alia per sensibilia eis occurrentia, quia nescio si forte erunt alligati ad certum locum, ubi non occurrunt quaecumque sensibilia, quia si omnia occurrerent, omnia possent naturaliter cognoscere.
Dices, ipsi sunt in termino ; igitur immobiliter permanent. Dico quod quantum ad hoc permanent immobiliter, quod non possunt peccare, neque mereri, tamen bene possunt acquirere notitiam de novo, et ita potest quilibet sanctus ; nec hoc derogat beatitudini, quia nec propter novam notitiam fit beatior, nec propter ignorantiam minus beatus. Similiter possunt accipere de novo notitiam de contingentibus, et de revelationibus factis per alios, quando istam rem non vident, nec prius fuit eis revelatum, nec aliquis beatus credit de alio quod revelet sibi falsum. Et quidquid sit de sanctis,
credo quod parvuli habebunt pro magno, cognoscere multa quae prius non noverunt, ex quo non possunt in alio delectari, quam in cognitione propriae essentiae, et rerum creaturam cognitarum. Tamen possunt attingere ad beatitudinem naturalem, et possunt concludere Deum esse primum ens, sicut Philosophi concludebant, et in hoc habere gaudium, tamen hoc est modicum respectu beatitudinis Beatorum.
Dices, beatitudo alia, quam sit Philosophorum, non potest aliquo modo concludi per rationem naturalem, ut dictum est in quarto , quia quilibet potest experiri quod nihil in hac vita quietat appetitum animae.
Dico ad illud, sustinendo quod beatitudo simpliciter non possit concludi ex naturalibus, tunc beatitudo simpliciter non revelabitur parvulis, ne ex amissione tristarentur, et tamen revelabitur Pagano, vel adulto damnato, in paenam sui ; non igitur tristabuntur de amissione hujus beatitudinis parvuli, quia non demeruerunt quod eis revelaretur in paenam. Vel esto quod beatitudo simpliciter posset per rationem naturalem cognosci,.et sic parvuli eam cognoscunt, adhuc non contristabuntur, quia erunt contenti de statu suo, quia tristitia non est nisi de eis, quae invitis nobis accidunt, secundum Augustinum 14. de Civit. Dei, 19. et si in eis esset remurmuratio propter aliquid quo carent, ipsi peccarent, et dictum est quod ibi non poterunt peccare ; igitur nec aliquam tristitiam possunt habere.
Item, secundum Augustinum ibidem, major paena est tristitia quam dolor, cum tristitia sit in appetitu superiori interius, dolor in inferiori exterius. Quanto igitur major est delectatio in appetitu superiori in inconvenienti quam in inferiori, tanto major est tristitia quam dolor. Cum igitur nullum dolorem sentiant, secundum Augustinum, igitur nec tristitiam.