Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
7. Quid agimus de illis qui male vivunt, et florent? Hinc enim perturbatum animum habet qui perdit sabbatum : videt se in bonis operibus quotidie versantem, et laborantem in angustia rerum, forte in inopia rei familiaris, forte in fame et siti et nuditate, forte se in carcere bona facientem, et illum a quo in carcerem missus est et mala facientem et exsultantem; et subintrat cor pessima cogitatio adversus Deum, et dicit: Deus, quare tibi servio? quare obedio verbis tuis? Non rapui aliena, non furtum feci, non hominem occidi, non cujusquam rem concupivi, non falsum testimonium adversus aliquem dixi, non patri vel matri injuriam feci, non ad idola inclinatus sum, non accepi nomen Domini Dei in vanum: servavi me a peccato. Enumerat decem chordas, id est, decem praecepta Legis (Exod. XX, 1-17) , et interrogat se secundum singula, et videt se non peccasse, nec in uno; et contristatur quia talia mala patitur. Et illi qui, non dico, aliquas chordas tangunt, sed nec tangunt ipsum psalterium, et nihil boni operantur, consulunt idola: et forte tunc videntur christiani, quando nihil mali patitur domus eorum; quando autem aliqua ibi tribulatio est, currunt ad pythonem, aut sortilegum, aut mathematicum. Dicitur illi nomen Christi; subsannat, torquet os. Dicitur illi: Fidelis, consulis mathematicum? Et ille: Recede a me: ipse mihi prodidit res meas; nam perdidissem, et in planctu remansissem. Homo bone, nonne signas te signo crucis Christi? Et lex omnia ista prohibet. Gaudes quia res tuas invenisti; non es tristis quia tu peristi? Quanto melius tunica tua periret quam anima tua? Subsannat in his omnibus; contumeliosus est parentibus, odit inimicum, insectatur usque ad mortem, 1176 furatur ubi occasionem invenerit, a falso testimonio non cessat, insidiatur matrimonio alieno, concupiscit rem proximi sui: facit haec omnia, et floret in divitiis, in honoribus, in excellentia mundi hujus. Videt eum ille miser bene operans, et mala patiens; perturbatur et dicit: Deus, puto, mali tibi placent, et bonos odisti, amas eos qui faciunt iniquitatem. Si commotus fuerit, et illi cogitationi consenserit, perdet sabbatum de corde: jam incipit ad psalterium hoc non attendere; deviavit inde, sine causa cantat, Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Jam perdito sabbato ab interiore homine et exclusa quiete cordis, et bona cogitatione repulsa, incipit jam imitari illum quem videt in malis florentem; et convertit se et ipse ad facienda mala. Deus autem patiens est, quia aeternus est, et novit diem judicii sui, ubi omnia examinat.