In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(e) Ad secundum dubium dico, etc. Resolutio est characteres seipsis distingui, sive ponantur formae absolutae, sive respectivae, quia in genere relationum perinde diversitas specifica et numerica salvatur, sicut in aliis generibus.
(f) Sed si quaeras, quare ergo tantum sunt tres characteres, etc. Numerum characterum egregie colligit, et optime declarat ex proportione, quam habet status legis Evangelicae ad politiam humanam, in qua gradus speciales servantur quoad dignitatem in familia Principis, qui non conveniunt omnibus. Primus gradus est universalis omnibus, qui recipiuntur in familiam ; secundus, militiae; tertius, ministrorum et dispensatorum, servata hac proportione : Baptismus est, per quem quis recipitur in familiam ; Confirmatio, in mililiam, Ordo disponit ministerium, reliqua Sacramenta communia sunt omnibus de familia, vel esse possunt. In tribus Sacramentis gradus inilerabiljs recipitur, qui dicitur character. De primo, gradus receptionis in familiam per Baptismum ex dictis satis liquet.
De secundo gradu militiae, hanc eamdem metaphoram servant Patres, Eucherius Lugdunensis homil. in die Pentecostes : Sic, inquit, exigit militaris ordo, ut cum Imperator quemcumque in militum receperit numerum, non solum signet receptum, sed etiam armis competentibus instruat pugnaturum, ita in baptizato benedictio illa munitio est. Dedisti militiam, da ei adjumenta militiae; et infra : In Baptismo regeneramur ad vitam, post Baptismum confirmamur ad pugnam, in Baptismo alimur, post Baptismum roboramur, etc.
Prosper in lib. Sententiarum, sentent. 342. Ideo chrismari docet Christianos, ut fiant luctatores contra diabolum. Beda in Psalmum 26. Dominus illuminatio mea. etc. Alcuinus de officiis, cap. 19. Rabanus de instit. Cleric. lib. 1. c. 30. Ivo Carnotensis serm. de excellentia sacrorum Ordinum, et serm. de convenientia novi et veteris Testamenti, Magister dist. sequenti, Trident. ss. 7. Florentin. Tertius gradus fusim suo loco ex Scriptura et Patribus declarabitur juxta proprietatem dictae metaphorae.