IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) In prima quaestione sunt duo articuli. Primus, an intellectus animae Christi possit perfici summa visione Verbi sive Deitatis ; et quantum ad hoc dicit Doctor quod ex quo intellectus ille respicit visionem secundum quemcumque gradum, et non secundum gradum determinatum, potest summam recipere ; et eodem modo dicendum est de summa visione, sicut supra dictum est de summa gratia: et quod de facto habeat summam visionem, probat per Isidorum lib. 1. de summo bono cap. 3. Trinitas (inquit) sibi soli nota est, et homini assumpto. Prima pars illius dicti sic intelligitur : Trinitas sive Deitas sibi soli Deo est nota naturaliter, quia Theologia in se, qualis est Theologia Dei, est de his, quae soli Deo sunt naturaliter nota, ut patet a Doctore in Prolog. quaest. de subjecto Theologiae. Secunda pars illius dicti, scilicet et homini assumpto, non debet intelligi quod Deitas sit homini assumpto naturaliter nota, cum sit sibi supernaturaliter nota ; nec debet intelligi de qualicumque visione, quia etiam alii Beati vident Deitatem. Loquitur ergo de summa visione, quae soli homini assumpto convenit.
Secundus articulus est : An intellectus animae Christi possit primo et immediate perfici summa visione absque alia forma creata prius ipsum perficiente, sicut aliqui dicunt quod est impossibile intellectum Beati immediate recipere visionem Deitatis, nisi prius perficiatur aliquo habitu supernaturali, scilicet lumine gloriae.
Respondet Doctor quod intellectus animae Christi, et quilibet alius intellectus, ut praecise consideratur in ratione receptivi visionis Verbi, et non in ratione activi talis visionis, potest immediate recipere talem visionem absque alia forma prius perficiente, et hoc probat multipliciter. Primo, si enim talis forma sive lumen, necessario requiritur ad hoc, ut possit recipere visionem Dei, ideo requiritur ut per illam habeatur praesentia objecti, sicut species intelligibilis requiritur in intellectu possibili, ut per illam habeatur aliquo modo praesentia objecti. Sed hoc non, quia Deus mere libere et contingenter facit praesentem intellectui, et se objectum mere est voluntarium, quia si vult videtur, si non vult non videtur ; non enim talis forma necessitat tale objectum, sic quod illa posita necessario objectum fiet praesens ad causandum visionem sui, quia tunc a creatura posset necessitari, quod est manifeste falsum.
Secundo arguit : Si talis forma requiritur necessario ad hoc ut intellectus possit recipere visionem Dei, non visionem Dei, non videtur requiri, nisi vel ut causa effectiva visionis, vel ut causa materialis. Exemplum primi : Calor requiritur in ligno, ut possit effective calefacere, quia calor in ligno est ratio formalis calefaciendi. Exemplum secundi: Superficies requiritur in corpore, ad hoc ut sit receptivum coloris, quia color non potest recipi in substantia corporali, nisi mediante superficie immediate receptiva coloris.
Sed propter neutrum istorum necessario ponenda est talis forma ; non propter primum, patet, quia Deus potest immediate supplere causalitatem cujuscumque causae secundae effectivae, id est, quod quidquid potest mediante aliqua causa secunda, potest etiam immediate, tali causa secunda non concurrente. Si ergo Deus potest causare visionem in intellectu creato mediante tali forma (sive lumine, ut causa secunda effectiva, ergo immediate, illa non concurrente, poterit causare visionem ; et si illam potest absolute causare, potest etiam immediate causare eam in quocumque subjecto receptivo. Nec propter secundum est necessarium causare tale lumen, puta quod sit immediate receptivum talis visionis, ita quod talis visio non posset aliquo modo recipi in intellectu, nisi prius recipiatur in tali forma sive lumine, sicut nec color potest recipi in substantia corporali, nisi prius immediate recipiatur in superficie. Si enim talis forma esset hoc modo necessaria, sequeretur primo quod intellectus esset immediate beatus in tali forma, et hoc formaliter, et non in visione Verbi, patet, quia receptivum multarum formarum immediate quietatur in perfectissima forma ; sed talis forma esset perfectior visione, ergo in tali forma immediate formaliter quietaretur ; et quod sit perfectior, Doctor hic non probat, sed supponit. Secundo, sequeretur quod talis forma si per se esset, esset formaliter beata, quia receptivum immediate alicujus formae si per se est, formaliter denominatur a tali forma ; patet de quantitate separata in Eucharistia, quae est formaliter alba, quia immediate receptiva albedinis, et per consequens si tale lumen est immediate receptivum visionis Verbi, diceretur formaliter videns Verbum, et sic formaliter beata. Tertio, sequeretur quod intellectus non beatificaretur modo, nisi tantum per accidens, sicut substantia quantum ad ejus potentiam passivam,quietaretur per accidens per colorem possibilem inesse superficiei, hoc est, quia color tantum sibi inesset per superficiem, quae est accidens ejus ; modo est inconveniens quod aliquis intellectus babeat operationem perfectissimam, qualis est visio deitatatis tantum per aliquod accidens sibi inhaerens, quasi si tale accidens sibi non inesset, visio nullo modo posset inesse.
(b) Quod si dicatur,totum, scilicet intellectum informatum tali lumine per se beatificari visione, ita quod nec intellectus solus immediate, nec lumen solum immediate, sed praecise intellectus, ut informatus tali lumine.
Contra, unius actus per se est una potentia per se, etc. Hic tamen adverte quod si effectus est unum ens per se, potentia productiva erit una per se, et accipitur potentia productiva pro ratione formali producendi ; si enim calor causatus, etiam a ligno calido, sit unus effectus per se, ratio formalis calefaciendi, erit una per se, qualis est calor in ligno.
Similiter quando est aliquis actus per se receptus in aliquo, ratio formalis recipiendi illum debet esse una per se, et non intelligo sic, quod dicatur potentia receptiva per se, et actus per se receptus, eo modo quo loquitur Philosophus 8. Metaphysicor. de per se actu et de per se potentia, quae constituunt aliquod totum per se ; sed loquor hic de potentia recipiendi per se, scilicet quod talis est immediata ratio recipiendi, non quod ex tali potentia et actu fiat terminum per se, quia ex potentia receptiva immediate alicujus accidentis, et ex tali accidente recepto fit tantum unum per accidens ; cum ergo visio Verbi sit unus actus per se, quia una qualitas absoluta, habebit aliquod per se receptivum et immediatum, et si tale ponatur intellectus, habetur tunc propositum, quia talis forma requiritur necessario. Si vero immediate recipitur in tali forma, et per illam in intellectu, et tunc intellectus erit tantum beatus per aliquod accidens sibi inhaerens.
(c) Itaque potest dici quod intellectus animae Christi, etc. Et hoc patet primo, quia illa visio est lumen per fecium, quia per illam Verbum perfecte videtur formaliter ; ergo non praerequirit aliud lumen. Secundo, quia in intellectone naturali, puta in intellectione lapidis, lumen praecedens visionem requiritur propter imperfectionem objecti, vel quia objectum non est de se actu intelligibile, hoc est, in potentia propinqua, sed per intellectum agentem, qui est lumen, fit actu intelligibile, quod prius erat tantum in potentia remota intelligibile, sicut ponitur quod intellectus agens causat speciem intelligibilem in intellectu possibili, per quam objectum fit actu intelligibile, ut patet a Doctore in primo, distinct. 3. quaest. 6. et vide quae ibi exposui. Vel si etiam objectum est actu intelligibile, et non sit per se sufficiens ad movendum intellectum ad actum secundum, tunc in istis casibus posset poni aliqua forma prior, per quam objectum fieret actu intelligibile ; vel si esset actu intelligibile et non sufficiens, per quam posset causare notitiam illius objecti. Sed propter neutrum istorum est in proposito ponendum aliquod lumen in intellectu Beati respectu visionis, quia essentia divina est lux summa ex se, et de se intelligibilis, et de se perfectissime motiva intellectus ad sui visionem, et per consequens nullum lumen requiritur ut cooperativum sibi, quia quanto objectum magis habet de se rationem, et perfectionem luminis, quod posset cooperari sibi, tanto minus coexigit ipsum lumen ; ergo objectum omnino perfecte habens in se lumen natum cooperari objecto, omnino non coexigit lumen, quia tale objectum est formaliter lumen infinitum, et virtualiter continet omne lumen natum cooperari ad visionem, et per consequens sine illo potest immediate causare visionem.
(d) Et si objiciatur contra istud, etc. Dicit Doctor quod ponendo tale lumen, magis ponit quod intellectus possit naturaliter viderequam non ponendo, patet de caeco illuminato supernaturaliter, qui postea videt naturaliter, et sic posito tali lumine supernaturali, tunc intellectus naturaliter videret, quia talis visio esset naturaliter causata a tali lumine, sed non ponendo tale lumen, sed immediatam praesentiam objecti supernaturalis, visio causata esset magis supernaturalis, quia tale objectum non est motivum naturaliter proportionatum intellectui naturali, quia tantum proportionatur intellectui divino, nec est natum movere naturaliter intellectum creatum, sed tantum libere et contingenter, ut magis patebit q. 14. quodl. art. 2. Ad formam argumenti dicit quod non sequitur, nisi quod intellectus animae Christi
posset naturaliter in visionem, id est, quod haberet naturalem inclinationem ad illam, et esset potentia naturaliter receptiva illius, sed non sequitur quod visio posset sibi inesse ex naturalibus suis, id est, quod possit illam effective causare, quia non potest sibi inesse, nisi a Verbo, etc.
Littera sequens clara est ex dictis supra q. 4. d. 13.