QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum forma accidentalis suscipiat magis et minus secundum essentiam suam ?
D. Thom. 1. 2. q. 52. art. 1. et 2. ei 2. 2. q. 24. art. 5. Gajet. iisdem locis. Henr. quodlib. 5. 5. 5.
Albert. in. dist. 17. art. 10. D. Bonav. ibid. 2. p. dist. art. i. q. 1. Ricnard. art. 2. q. 2. Occham q. G. Gab. et Greg. ibid. Durand. 1. dist. 17. 7.7. Oapriol 1. dist. 27. 9. 2. Herv. ibid. q.2. et quodlib. 6. 9. 11. Antom. Andr. 9. 6. Soncin. 9. 21. Tolet. 1. de Gener. c. 3. 9. 4. Fons. hic. c. 3. 9. 2. sed. 1. et 2. Suar. disp. O. Metaph. sed. 1. Vide Scolam in 1. dist. 17. 9.5.
Quod non, forma est compositioni contingens, etc. Et est sermo de forma accidentali. Item hic in prima comparatione, sicut numerus dividitur in indivisibilia, sic definitio accidentis dividitur in genus et differentiam quae sunt indivisibilia ; ergo differentia est indivisibilis, et per consequens forma a qua accipitur. Item, Boetius super Praedicamenta, super illud, quodjustitia non est magis justitia alia, ibi dicit, quod qualitas secundum se non suscipit, sed subjectum secundum illam. Item, si sic, ergo ipsa manens secundum essentiam potest intendi et remitti, hoc falsum. Probatio, quia si sic, vere est motus a minori calido in majus 5. Physicorum. text. com. 19. Sed in omni motu termini sunt oppositi, ita quod inducto termino ad quem, corrumpitur terminus a quo; igitur inducto calore intenso, corrumpitur remissus ; ergo nulla una essentia recipit. Item, ex praecedente et subsequente fieret unum, et tunc esset compositum illud et minus perfectum, quia compositum, quia forma simplex perfectior composito. Item, si fieret unum ex eis, vel alterum actus, et reliquum potentia, quod falsum, quia sunt ejusdem speciei; vel ambo in potentia ad aliam formam, et tunc aut illa forma esset calor, et esset quaestio de isto: aut alterius speciei, et tunc hoc totum tale per alterius speciei aliquid. Item, praeexistens non augetur nisi majori eo apposito, quia non intenditur tepidum, nisi adveniat calidius ; consequens est falsum, quia tunc apposito aliquo parvo igne ligno intense calido, nullum calorem induceret.
Contra in Praedicamentis, qualitas suscipit magis.
Ad istam quaestionem, quod sic : sed quomodo ponitur uno modo, propter approximationem vel remotionem a contrario, unde 3. To picorum : Albius dicitur, quod est nigro impermixtius.
Contra, quod magis et minus sit ibi, non tantum sic : sex principiorum habitus suscipit magis et minus, et non habet contrarium, ibidem. Item, accipiatur albedo permixta, tollatur nigredo, et albedo non fiet perfectior, quia illa causa est tantum privativa, sed effectus positivi non est tantum privativa causa; nihil ergo positivum advenit albedini, quod falsum est, quia intendi est effectus positivus: ergo non tantum sic est magis et minus. Sed aliter potest esse in non habentibus contrarium.