REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Solvuntur per optimam doctrinam argumenta quaest, I. dist. 30.
Ad primum principale primae quaestionis, cum dicitur : Peccatum ita voluntarium, etc. dico quod voluntarium potest accipi, qua est in voluntate, et sic quodlibet peccatum est voluntarium, quia quodlibet est in voluntate secundum Anselmum, cap. 4. de Concepi. Virgin. Si accipitur voluntarium, quod est in potestate voluntatis, non quodlibet peccatum est voluntarium, tunc quando est peccatum, nec etiam est in potestate illius. Sed quodlibet peccatum est in potestate voluntatis tunc, vel prius, et hoc in potestate sua, vel alterius voluntatis ; et sic dico quod peccatum originale in parvulo est voluntarium, non quia tunc potuit vitari ab aliqua voluntate creata, nec prius a voluntate sua, sed a voluntate Adae.
Ad aliud, cum dicitur, nullus peccat in eo quod vitare non potest, dico quod si intelligatur quod nullus actualiter peccat in eo quod tunc vel prius vitare non potest, concedo, tamen originaliter, quia dicitur magis habitualiter peccare quam actualiter, et si peccat parvulus in eo, quod ipse vitare non potest, tamen ab aliquo illud potuit vitari. Unde Sancti loquuntur excessive contra haereticos aliquando in declinando penitus ad contrarium, et contra haereticos in extrema opinione nimis excessive vadunt ad aliam partem. Similiter loquitur Augustinus contra Manichaeum, qui posuit animam malam a malo Deo, et quod necesse fuit talem peccare peccato actuali. Contra illud dicit Augustinus quod nullus peccat in eo quod vitare non potest.
Ad aliud cum dicitur : Deus non peccat, nec parentes, dico quod peccatum originale sic intrat, quod filius est debitor justitiae originalis, et non habet eam. Debitum intrat a Deo obligante omnes filios, sed carentia intrat per Adam, ut per causam demeritoriam per peccatum suum actuale, et quando actu non inest justitia originalis vel gratia, hoc est, quia Deus non dat propter demeritum primi parentis.
Contra, quando effectus est, oportet causam esse, effectus enim particularis, et in actu, simul est cum causa ; igitur cum iste effectus nunc primo est, hoc filio generato ; igitur oportet ponere nunc causam in actu.
Dico quod non oportet causam meritoriam vel demeritoriam esse tunc, quando effectus est, sed hoc est de causa efficiente ; sicut Christus pendens in cruce fuit causa meritoria nunc existentium bonorum effectuum, qui tunc non erant, et in virtute passionis exhibendae habebant multi gratiam antequam Christus penderet in cruce. Nec valet dicere, quod non potest esse causa meritoria, vel demeritoria respectu non entis ; igitur Adam non obligavit personas, quae non erant, quia sicut Christus obligavit Trinitatem eis, qui tunc non erant actu, sed tantum praevisi a Deo, sic potuit Adam obligare eos, qui tunc non erant actu.
Ad aliud cum dicitur, defectus naturales non sunt vituperabiles, etc. dico quod iste simul est naturalis defectus et vitium ; naturalis quidem, non quia est essentialis naturae, sed quia sequitur totam naturam lapsam, et ideo inter omnes defectus naturales, iste est solum talis. Et secundum Aristotelem 8. Topic. Quando aliquid assumptum est solum tale, non potest fieri instantia in alio ; sic est de voluntate, ut ponitur potentia activa, quia propositiones generaliter verae de aliis potentiis activis capiunt instantiam de sola voluntate.
Ad aliud cum dicitur : Adam non fuit major tota natura, dico quod Adam non corrupit formaliter nisi suam justitiam et suam naturam, sed ut causa demeritoria se habuit respectu filiorum.
Ad aliud cum dicitur : Qualis est anima creata, talis est in instanti creationis, concedo, quia non potest in eodem instanti esse talis et non talis. Et cum dicitur, creata est munda dico quod verum est munditia naturali, sic etiam est mundus lapis, tamen non est creata munda munditia tali, quae est carentia peccati ; nec sequitur quod est creata munda in hoc sensu, sed in eodem instanti est immunda, aliunde tamen. Sic est quando aliquis effectus in instanti, in quo primo est a causa sua, aliquid habet aliunde, nec causatur in se et absolute a sua causa, sed aliunde provenit illud, quod sibi inest.