Quod felicitas non consistit in operatione artis.
Patet etiam quod neque in operatione artis.
Quia etiam artis cognitio practica est. Et ita ad finem ordinatur, et ipsa non est ultimus finis.
Praeterea. Operationum artis fines sunt artificiata. Quae non possunt esse ultimus finis humanae vitae: cum magis nos sumus fines omnium artificialium; omnia enim propter hominis usum fiunt. Non potest igitur in operatione artis esse ultima felicitas.