Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum fuerit prophetata?
Post haec videtur, quod fuerit prophetata.
Isa.XI, 1 : Egredietur virga de radice Jesse. Glossa : " Virgo Maria, " Vel alia Glossa : " Virgam et florem Judaei Christum suum interpretantur : quia in virga regnantis potentia, in flore pulchritudo. Nos vero per virgam Mariam intelligimus, cui nullus frutex peccati adhaesit." Vel alia Glossa : Egredietur virga. Glossa : " Prophetia de nativitate, ut tota
Ecclesia cantat, Virgo Dei genetrix virga est, flos Filius ejus. "
Item, Numer. XXIV, 17 : Orietur stella ex Jacob,
Item, Isa. IV, 2 : Fructus terrae sublimis. G lossa : " Virginis Mariae. "
Item, Isa. VIII, 3 : Accessi ad prophetissam. G lossa : " Virginem Mariam ".
Ex his patet, quod nativitas beatae Virginis est multipliciter prophetata.