CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De septima via. Dicit Doctor quod loquendo de omnipotentia, ut Theologi loquuntur, scilicet quod primum possit in omnem effectum immediate, ita quod possit producere omne producibile, nulla causa secunda concurrente, sicut exponit Doctor in isto 1. dist. 42. et diffusius in quolib. quaest. 7. hoc modo accipiendo omnipotentiam, negarent Philosophi primum effectivum esse omnipotens, quia non concederent effectum imperfectum posse immediate produci a primo effectivo, ut supra exposui in q. 1. praesentis distinctionis. Sed hoc tantum est creditum, quo credito posito, aliqui sic arguunt : Si A est omnipotens, ergo potest destruere alium Deum, scilicet B. Dicit
Doctor quod haec ratio non valet, quia omnipotentia respicit tantum possibile, ut clare ostendit in isto 1. d. 20 et 42. et 7. quaest. quodl. vide ibi. Reliqua littera clara est usque in finem articuli.
TEXTUS.
Ad illa (a) quae sunt pro alia opinione respondeo, ad auctoritatem Rabbi Moysi dico quod populus Judaicus fuit rudis et pronus ad . idololatriam, ideo indiguit instrui per leges de unitate Dei, licet per rationem naturalem poterat demonstrari, ita etiam acceptum est a lege quod Deus sit, Exodi tertio : Ego sum qui sum. Et Apostolus ad Hebraeos dicit, quod oportet accedentem ad Deum credere, quia est, et tamen non negatur Deum esse, esse demonstrabile; ergo pari ratione negandum non est posse demonstrari Deum esse unum, licet acceptum sit a lege. Illa etiam quae possunt demonstrari, utile est communitati tradi per viam auctoritatis, et propter negligentiam communitatis in inquirendo veritatem et propter impotentiam intellectus, et propter errores inquirentium per demonstrationem, quia veritatibus suis multa falsa permiscent, ut dicit Augustinus 18. de civit. Dei, et ideo quia simplices sequentes tales demonstrationes, bene possent dubitare, cui esset assentiendum, ideo tuta est via et facilis et communis, auctoritas certa quae non potest fallere nec falli.
(b) Ad secundam rationem de singulari , dico quod aliud est singularitatem esse conceptam ut objectum vel ut partem objecti,
aliud est singularitatem esse praecise modum concipiendi sive sub quo concipitur objectum.
Exemplum, cum dico plurale est singulare, objectum conceptum est pluralitas, sed modus concipiendi, id est, modus sub quo concipitur, est singularitas. Ita in intentionibus Logicis, cum dico singulare est universale, quod concipitur est singularitas, sed modus concipiendi sub quo concipitur est universalitas, quia quod concipitur ut concipitur, habet indifferentiam ad plura. Ita dico in proposito, quod essentia divina potest concipi ut singularis , ita quod singularitas sit concepta, vel ut objectum vel ut pars objecti, nec tamen sequitur quod essentia possit cognosci ut singularis, ita quod singularitas sit modus concipiendi. Cognoscere enim sic aliquid ut singulare, est cognoscere illud ut hoc, sicut album videtur ut hoc; et hoc modo (ut praedictum est) non cognoscitur essentia divina sub ratione singularis, et ideo in argumento est fallacia figurae dictionis, commutando rem in modum.
Ad rationes principales. Ad primam dico quod Apostolus loquitur de idolis, et ideo de Diis nuncupative, et subdit ibi: Nobis autem unxit est Deus, quia omnes dii gentium daemonia.
(c) Ad secundam dico, quod consequentia non valet, quia numerus non est talis modus significandi grammaticaliter, quales alii modi grammaticales, qui praecise dicunt modum concipiendi rem absque aliqu6 reali correspondenti tali modo concipiendi: nec dicunt aliquid in re a quo moveri possit intellectus ad talem modum concipiendum : sed Numerus vere includit rem substratam , unde sequitur : homines currunt ; ergo plures homines currunt, sed non est sic de aliis consignificativis Nominis vel Verbi, quia non sequitur : Deus est generis masculini, ergo Deus est masculus, quia ad masculinitatem sufficit aliquid in re, a quo iste modus concipiendi possit accipi, puta activitas.
Dico igitur, quod illud subjectum dii, conceptum sub modo plurali includit contradictionem, quia modus concipiendi repugnat ei quod concipitur sub modo. Cum igitur probatur consequentia, quia idem includit singulare et plurale, dico quod singulare includit illud sub modo concipiendi convenienti ipsi concepto, sed plurale includit illud sub modo incompossibili illi concepto , et ideo illud singulare includit rationem quasi in se veram, prout includit conceptum et modum concipiendi: plurale autem prout includit illa, includit rationem quasi in se falsam, et ideo non sequitur quod plurale sit verum de plurali sicut singulare de singulari, quia de eo cujus ratio est in se falsa, nihil est verum.
Per idem patet ad aliam probationem quo majus cogitari non potest, quia non sunt dii cogitabiles sine contradictione , quia modus repugnat rei conceptae, et ideo major est glossanda sicut prius in quaestione praecedenti; ad veritatem autem propositionis requiritur, quod ratio subjecti sit in se vera et non includat contradictionem, sicut dictum est in quaestione secunda hujus distinctionis.
Ad tertium dico, quod major propositio non est prima, sed reducitur ad istam : Omne imperfectum reducitur ad perfectum, et quia omne ens per participationem est imperfectum , et tantum illud ens est perfectum quod est ens per essentiam, ideo sequitur propositio illa major de participatione.
Haec autem major de imperfecto, sic habet intelligi, aliquid est imperfectum secundum perfectionem simpliciter, quae nou necessario habet imperfectionem concomitantem, quia non includit in se limitationem, ut hoc bonum, hoc verum, hoc ens, et hujusmodi imperfectum reducitur ad perfectum ejusdem rationis, scilicet bonum, ens, verum, quae important perfectiones simpliciter. Aliquid autem est imperfectum secundum perfectionem non simpliciter, sed secundum perfectionem quae de ratione sui includit limitationem, et ideo necessario habet imperfectionem annexam, ut hic homo et hic asinus; quod igitur imperfectum est primo modo, reducitur ad perfectum simpliciter secundum perfectionem illius rationis, quia aliquid secundum illam rationem potest esse simpliciter perfectum ; quod autem est imperfectum secundo modo, non reducitur ad aliquid perfectum simpliciter secundum perfectionem ejusdem rationis, scilicet ad rationem specificam, quia enim ista imperfectionem includit, ideo secundum illam non potest esse aliquid perfectum simpliciter propter limitationem, sed reducitur ad aliquid perfectum simpliciter, aequivocum eminenter includens illam perfectionem, et ideo bonum imperfectum reducitur ad perfectum bonum ; sed sic lapis qui est imperfectus non reducitur ad lapidem perfectum simpliciter, sed ad summum ens et ad summum bonum, quae includunt virtualiter illam perfectionem.
(d) Ad ultimum dicitur , quod plura bona finita sunt meliora paucioribus bonis finitis, non autem plura bona infinita.
(e) Sed hoc non videtur respondere ad argumentum, quia quaecumque si essent meliora videntur ponenda in entibus esse, et maxime in ente supremo, quod est necesse esse, quia ibi quidquid posset esse bonum, est, et necesse est ibi esse, sed plura bona infinita si essent meliora; videtur igitur quod plura bona infinita sunt ponenda in natura summi boni.
Ad istud respondeo : Quod cum dicitur in majori, illa quae si essent, essent meliora, sunt ponenda ibi, dico quod aut per ly si, implicatur positio possibilium aut positio incompossibilium. Si primo modo, dico quod major est vera et minor falsa, quia implicatio illa in minori non est possibilium, sed incompossibilium. Si autem ly si implicet positionem incompossibilium, minor est vera et major falsa, quae enim non essent meliora nisi ex positione incompossibilium, non essent meliora nec etiam sunt bona , sicut illud quod non est nisi ex positione incompossibilium omnino non est, sicut nec illud est a quo illud dependet.