IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit dubiam, utrum, Deo supplente vicem luminis gloriae, intellectus active concurreret ad visionem; et respondet sicut ad simile dubium de voluntate, an sine gratia, Deo supplente ejus vicem, efficeret fruitionem, dist. praeced, q. 4. ubi dixi quod sic, quamvis Doctor nihil asserat absolute, sed sub distinctione.
Si autem quaeratur, utrum sine tali habitu vel lumine, quod dicatur A, possit intellectus creatus non tantum passive se habere ad talem visionem, sed etiam active ad eliciendum tantam visionem, et hoc aeque perfectam, sicut cum A ?
Hic supponendo unum quod intellectus possit se habere active respectu visionis Verbi, sicut et active se habet respectu intellectionis naturalis, inquantum scilicet eadem potentia beatificatur, quae est principium intellectionis naturalis, et ita inquantum habens eamdem rationem operandi circa utrumque objectum, tunc potest dici sicut ad 4. q. dist. praeced, dictum est, quod si est necessaria connexio causarum, etc. Sed quantum ad receptionem, de qua est quaestio modo proposita, non videtur simpliciter necessarium concedere A prius perficere intellectum quam visionem ; sed si intellectus potest recipere duas perfectiones ordinatas, scilicet A ut actum primum, et visionem ut actum secundum, congruum est ut illis perfectionibus ordinate perficiatur, sed utraque absolute posset inesse sine alia.
Ad primum (e) argumentum dico quod dictum Augustini potest exponi per illud 2. Physic. abstrahentium non est mendacium ; abstrahens enim non intelligit rem aliter quam est, licet intelligat rem aliter esse quam est ; ita quod alietas in abstractione determinat suam intellectionem, sive dicit modum intelligendi, non autem determinat objectum, nec dicit modum objecti. Ita in proposito prima propositio Augustini, qui intelligit rem aliter quam est, fallitur, non est vera, prout ly aliter determinat non objectum, sed ipsum esse implicitum, quia tunc esset sensus, quod quid intelligit rem aliter esse quam est, quod facit abstrahens, fallitur ; sed prout ly aliter determinat objectum, sic est vera, et sequitur conclusio, quod idem objectum secundum omnino eamdem rationem unus non :. intelligit plus quam alius, ita quod ly plus determinet objectum ;et hoc sufficit ad propositum suum. Ex hoc enim sequitur quod intelligentiae non procedunt in infinitum, sed quod sit aliqua intelligentia suprema, quia si objectum ex parte sui infinitum non potest aliter intelligi, et ipsi intelligibili secundum intelligibilitatem suam potest aliqua intelligentia adaequari, pari ratione primo intelligibili potest aliqua intelligentia adaequari ; igitur est aliqua intelligentia suprema.