QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Relatis sententiis D. Thom. Aegidii et Henrici, et breviter impugnatis, propriam ponit, scilicet formam accidentalem intendi in se per gradus enti tati vos, de novo advenientes, de quo fuse agit 1. d. 17. q. 5. et 6. et 3. Physic. quaest. 3.
Aliter dicitur, quod non secundum essentiam suam, sed secundum esse in subjecto, et secundum quod subjectum est magis dispositum inhaeret perfectius vel minus perfecte. Contra. primum subjectum secundum se non suscipit magis et minus, quia idem subjectum secundum se est in toto motu, et sub utroque extremo ; vel ergo tunc forma secundum se suscipit, et habetur propositum, vel secundum inhaerentiam suam subjecto. Quod si sit aliud ab essentia formae, quaero de illo alio, aut secundum essentiam suam sine addito suscipit; ergo aliquid accidens suscipit secundum essentiam suam, et habetur propositum. Si secundum aliud, ibitur in infinitum, vel est status in aliqua forma secrndum essentiam. Dicitur, quod nulla una dispositio est, quae intendatur et remittatur, quae est in subjecto, sed sunt diversae dispositiones in diversis subjectis, et secundum unam inhaeret uni subjecto magis quam alii. Contra, tunc inter majus et minus in eadem forma non est motus, quia inter quae est motus, habent idem susceptivum primum; nihil tale est in proposito, quia unum subjectum est dispositum una dispositione, diversa specie, a dispositione alterius subjecti. Item, tunc minus album et magis album non sunt ejusdem speciei. Probatio, quia unius formae specie est una propria potentia, et proxima susceptiva. Consequens falsum 7. Physicorum, cap. penultimo, comparatio non est nisi in eadem specie specialissima, sed comparantur ad invicem, igitur, etc.
Item ad principale, habito termino secundum rationem, qua est terminus, cessat motus ; sed in principio calefactionis habetur caliditas secundum illam rationem qua est terminus calefactionis: ergo in principio cessat. Probatio minoris ex hypothesi : omne quod movetur, aliquid habet de utroque termino, 6. Physicorum, et 4. hujus: ergo in principio est aliquid de esse caloris ; si ergo essentia non recipit magis et minus, in principio est ibi calor perfectissimus : sed calor perfectissimus est terminus: ergo in principio motus cessat motus. Dicitur hic, quod non sic est terminus motus, sed secundum perfectum esse in subjecto. Contra, perfecte terminus calefactionis est ipsa forma de genere Qualitatis: ergo ita secundum perfectionem suam est terminus calefactionis, et jam habeo perfectam secundum se in principio calefactionis; ergo terminus in principio est perfectissimus ; ergo cessabit. Item, si motus sit ad esse perfectum in subjecto, illud esse in subjecto, aut est idem cum essentia caloris, etsi non sit perfectum, ergo nec essentia: si aliud et accidens, tunc cum illud suscipiat magis et minus, ergo aliquod accidens. Et confirmatur 5. Physicorum, inter calorem majorem et minorem est per se motus, et illae formae sunt de genere Qualitatis: ergo per se terminus motus est aliqua forma de genere Qualitatis. Ad primum principale respondetur in 7. in illa quaestione : utrum compositum per se generetur, loquitur sic: quod non recipit majus et minus quantitative, sed cum hoc stat, quod in essentia potest recipere intensionem. Ad secundum, quod sunt indivisibilia secundum quod sunt quidditates per se, tamen in individuis sunt divisibilia. Ad aliud, quod accidens, non secundum quidditatem in communi, sicut nec substantia. Ad aliud, quod dicit in littera, in abstracto ambigere potest aliquis, utrum in abstracto suscipiant, sed in concreto certum est; sed cum ambiguitate potest stare, quod recipit in abstractis, licet non sit ita manifestum in abstractis sicut in concretis, nec Boetius facit aliud, quam recitat dictum Philosophi. Ad ultimum argumentum dicitur, quod de caIore non est manifestum si corrumpatur ; consequentia tamen non valet, quia magis et minus potest esse non ex hoc, quod essentia caloris suscipit, sed ex hoc quod unum individuum habet naturam perfectius quam aliud, et potest esse continuus processus inter ista duo individua, et per consequens motus.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio secunda de intensione formae accidentalis et remissione ejus, X. c. 10. quae famosa est, et magnae altercationis inter Sophistas , et Physicos etiam, atque Theologos, quae sequitur in aliquibus originalibus sequentem hic de intensione et remissione formae substantialis ; ideo solvendo argumenta principalia ejus habetur in antiquis sic : Ad primum secundae q. respondetur in septimo, etc. ordo etiam litterae in his duabus varie habebatur, sed ordo quem hic habes, satis bonus est.
In principio solutionis recitat modum dicendi Thomae, et Alberti, et auctoris sex Principiorum fere. Vide Thomam 1. 2. q. 52. art. 1. et 2. et q. 54. et hic, et in primo, dist. 17. et quodlibeto 6. et 22
q. 24. et alibi saepe, quam brevibus impugnat, deinde modum dicendi aliorum, utpote Aegidii quodlibeto 2.q.l4. et quodlibeto 6. q. 9. et Henr. quodlibeto 14. q. 3. adjungit, et impugnat, et absque ulteriori determinatione propria ad principalia respondet. Unde adverte quod longa additio, quam notavimus in sequentibus ibi : notandum pro primo argumento, etc. et maxime ibi, circa istas 2. q. etc. usque ad finem, est determinatio harum duarum quaestionum. Primo enim ponuntur seorsum, et brevibus solvuntur, deinde conjunctim pertractantur ; sed, ut prius notavi, alio modo ordinabatur littera in antiquis originalibus. Multae aliae opiniones hic solent recitari de causa suscipiendi magis et minus, de quibus amplius in sequentibus videantur Terministae, et calculator Swiset Anglicus, et Jacobus Forliviensis, et super Praedicamenta antiqui et moderni Expositores, et iste ibidem notanter, c. de Qualitate; et Theologi super 17. dist. primi, ubi haec materia copiose tractatur, et maxime apud istum, et sequaces ejus, et Varr. et Franc. de Mayron. specialiter, et P. de Candia. et Hugo de Casa Nova et specialiter GerardusOdonis, ibi et d. 13. 3. lib. q. 1. qui negat realitates acquiri vel perdi in intensione et remissione, et similiter in augmentatione et diminutione, in q. etiam 3. et 6. principiorum, et super 5. Physic. apud diversos diversarum viarum, haec quaerantur.
Et quemadmodum nec numerus habet magis, aut minus, nec quae secundum speciem substantia, sed siquidem quae cum materia. Text. com. 10.