REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Solvuntur argumenta quaest, secundae, dist. 30. et quaest, d. 31. et post argumenta posita d. 32. et d. 33.
Ad secundam quaestionem, tenet quod peccatum originale est formaliter carentia debitae justitiae.
Ad primum principale, dico quod illud peccatum fuit actuale Adae, non enim illud accepit per originem, nec etiam Angelus malus accepit peccatum per originem. An tamen Angelus bonus accepit justitiam originalem, dubium videtur.
Ad aliud, dico quod peccans post Baptismum non amplius est debitor originalis justitiae, sed gratiae, quae est quid nobilius. Et concedo quod in voluntate est justitia, et dico quod secundum voluntatem est homo debitor, quia secundum illud, cui primo potest justitia inesse, quamquam anima primo perficiat carnem, quia nec in carne, nec in corpore potuit esse primo justitia. Et bene potest mors, quae est paena debita secundum aliquos, esse primo totius, quamquam illud pro quo debetur, sit primo in voluntate.
Ad tertiam quaestionem, teneo quod hoc est causa quare anima est infecta, quia est pars suppositi, quod est naturalis filius Adae, et non quia materia agat in formam, ut in animam, nec quia paena causat culpam, per hoc patet ad illas duas rationes primas. Ad tertium dico, cum dicitur quod magis esset infecta a proximis parentibus, illud non sequitur, quia quilibet filius est debitor justitiae per Adam, quia nulli alii dedit Deus istam justitiam illo modo, scilicet, ut principia originis, ideo alii non possunt istam infectionem intendere.
Ad quartam quaestionem patet, et ad rationes illius quaestionis, quod restituitur aequivalens, et amplius per gratiam.
Ad primum principale quintae quaestionis, dicit unus Doctor quod Augustinus loquitur excessive contra haereticos, qui dixerunt parvulos non baptizatos nulla paena puniri ; vel potest dici quod debet proferri in sensu diviso. Sic certissimum est parvulos puniendos supplicio, quod aliorum hominum est paena ignis, quia secundum Augustinum in Enchiridio, paena eorum erit mitissima, non tamen ipsi patiuntur ab igne.
Ad aliud cum dicitur, habent corpora passibilia, dico quod illa erunt non passibilia ab extrinseco, et ab intrinseco passione corruptiva, quia sicut Deus nunc absque novo miraculo coagit ad mutuam actionem activorum et passivorum, ita tunc coaget rebus in actu primo, et non in actu secundo corruptivo.
Ad aliud cum dicitur : Voluntas eorum non est confirmata, dico quod sic, confirmatione in universali quantum ad mereri et demereri.
Dices, igitur si fuisset aliquis adultus in puris naturalibus, ut in statu innocentiae mortuus, aequaliter esset puniendus cum parvulis, qui tamen nunquam fuit debitor justitiae originalis, et tamen nullam paenam demeruisset.
Respondet unus Doctor, quod non, quia ipse haberet naturalia integriora quam parvuli. Sed hoc esset modicum, quia non propter alia a Deo est aliquis beatior, nec propter carentiam minus beatus. Dico igitur quod ipsi essent aequales in hoc, quod positive non plus haberet unus quam alius, tamen parvulus puniretur, et alius non, quia non demeruit illam paenam, et ideo non infligitur sibi non videre Deum propter offensam, ideo non est sibi paena. Sicut si duo essent aequaliter dispositi ex parte sui, et quantum ad acceptionem Regis, ut aequaliter reciperent unum donum, si unus offendat Regem, et alius non, licet neutri detur, adhuc uni, paena, quia subtrahitur ab eo propter demeritum, alteri non est paena, tamen ille casus nunquam contigisset ; nullus enim adultus vixisset sine peccato actuali, quin Deus dedisset sibi gratiam.
Ad ultimum de potentia tristitiae, patet in positione .