PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. "
Hic gerundum quod in antehabita divisione habitum est, agitur de judicio quo jud.catus est Dominus.
49. Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.
5o. Et ecce vir nomine Joseph , qui erat decurio, vir bonus et justus,
51. Hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathaea, civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei :
52. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu :
53. Et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
54. Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
55. Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpusa ejus.
5.6. Et revertentes paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostenduntur injuste contra Dominum proposita : in secunda parte profertur injusta sententia, ubi Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum, et tradidit eum potestate publica crucifigendum.
In prima autem harum tria continentur : accusatio in praetorio Pilati, et delusio coram solio Herodis, et instantia accusalionis et postulationis eorum apud Pilati judicium.
In prima harum tria continentur, scilicet, accusantium auditus, et interrogatio accusati Domini, et causa quare ad Herodem oportuit causam mitti.
In primo horum tria dicuntur : omnium scilicet ad accusandum concors malitia, ad Pilatum productio, et accusatio coram Pilato proposita.