MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum fuerit annuntiata?
Post haec probatur,quod fuerit annuntiata, hoc modo :
i. Joannes fuit annuntiatus et alii sancti minores, ut Isaac et Samson : ergo et beatissima Virgo debuit annuntiari.
2. Item, Appropinquante lucifero annuntiatur aurora : sed Joannes fuit lucifer et fuit annuntiatus: beatissima autem Virgo aurora : ergo potius debuit annuntiari.
3. Item, Laborantibus maxime debuit annuntiari ortus aurorae, juxta illud Genesis, XXXII, 26: Dimitte me, jam enimascendit aurora. Ergo nobis debuit maxime annuntiari ortus consurgentis aurorae, quae quando surrexit, nos secum surgere fecit, et ad surgendum excitavit. 4. Item, Damascenus : " Joachim ergo venerandam et dignam laude Annam in matrimonium duxit. Sed quemadmodum vetus Anna sterilis facta per votum et repromissionem habuit Samuelem, ita et haec per supplicationem et repromissionem a Deo Deiparam profert, ut et in hoc a nullo illustrium vincatur . " Ecce expresse patet, quod beata Virgo fuit annuntiata.