Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum fuerit miraculose concepta?
Post haec probatur, quod erat miraculose concepta : quia
i. Si a nullo illustrium vincitur, et minus illustres sunt miraculose concepti : ergo et ipsa.
2. Item, Dicit Damascenus, quod per supplicationem et repromissionem fuit nata : ergo supernaturaliter.
3. Item, Signatum perfectius est signo : sed figurae beatissimae Virginis fiebant divina voluntate per se operante et non humana : ergo beata Virgo exiit in esse, natura superiori agente contra inferiorem : ergo supernaturalis fuit ejus conceptio.