QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Opinio communis formam substantialem non suscipere magis et minus, suadetur tribus rationibus, quas ostendit Doctor nihil conficere.
Ad quaestionem dicitur quod non, quia omnis differentia in essentia est differentia specifica: differentia secundum magis si esset, esset in essentia rei, et tunc esset differentia specifica, et de hoc non est quaestio, sed de substantia in eadem specie. Major patet, hic Philosophus dicit, definitiones assimilantur numeris, ita quod definitiones variantur quocumque addito vel subtracto, sicut in numeris. Item, si sic, vere esset motus secundum substantiam, quia motus est acquisitio formae partibiliter. Commentator 3. Phys. Consequens est contra Philosophum in 5. Phys. text. comm. 8. et inde. Illa ratio ponitur ab Avicenna 3. Physicor. cap. 1. Ponemus fundamentum , etc. dicit quod ibi non est motus, quia non magis et minus. Item, si sic, haberet contrarium, quia ubi distantia magis et minus, ibi et maxima, 10. hujus, textu comment. 13.
Contra hanc positionem, quod rationes positionis non moveant. Quod prima non, quia si sic, eadem concluderet de qualitate, sed non valet, quia suscipit secundum Philosophum in Praedicamentis, quia in qualitate esset additio in essentia,si in essentia suscipiat,utprobaturprius. Item, non valet, quiama-giset minus ponuntur in essentia substantiae et qualitatis, sicut consequentia essentiam, non quod magis et minussint de essentia, sicut majus et minus quantitatem; sed quanti tas eadem minor fit major, manens in eadem specie, quia haec linea manens haec , est major alia, et tamen ambae sunt ejusdem speciei: ergo eodem modo potest esse ex alia parte. Item, quod secunda ratio non valet, quia consequens non est inconveniens, quia in substantia est vere definitio motus, quia vere exit substantia de potentia in actum, et aliquis est actus exeuntis, et ille est entis in potentia secundum quod in potentia. Item, quod tertia non valet, omne genus dividitur differentiis oppositis, et non aliis quam differentiis contrariis, ex 10. text. com. 24. quia privative oppositis non, quia privatio nihil ponit, ideo non causat, nec constituit aliquam speciem. Similiter in substantia est distantia major et minor: ergo maxima, ex 10. text. com. 13. Similiter ubi supra Avicenna, quod ignis et aqua sunt contraria secundum substantias.