REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
?
Alens. 2. p. q. 100. m. 3. a. I. et 2. D. Thom. I. 2. q. 75. a. I. ethic q. I. a. 2. etq. de Malo a. I D. Bonav. a. I. q . I. et 2. Rich. a. 2. q. 2. Gabr. q . I. Scot. in Oxon. hic et 2. d. 37. q .I. num. 15. etquaest. 2. num. 9.
Circa distinctionem trigesimam quartam, in qua Magister agit de peccato actuali, quaero de causa peccati, scilicet : Utrum peccatum sit a bono sicut a causa, quod non. Quod omnino nullum esse habet, non habet causam ; sed malum nullum esse habet, quia quando unum contrariorum est infinitum, non compatitur in natura aliud, quia contraria non compatiuntur se simul ; igitur quanto majoris efficaciae est unum contrariorum, tanto magis destruit aliud ; igitur si est infinitum intensive, non permittit aliud in aliquo gradu.
Item, unitas totius non compatitur secum aliquid repugnans illi unitati ; sed unitas universi est unitas ordinis 12. Metaph. Malum autem repugnat ordini, quia pro tanto dicitur malum, quia inordinatum ; igitur, etc.
Item, quod malum non habeat bonum pro causa, quia opposita non compatiuntur se ; bonum et malum sunt opposita ; effectus vero non solum compatitur causam secum, sed requirit eam tunc, quando ponitur in esse.
Item, bonum habet rationem finis, 2. Physic. A. et 1. Ethic. Sed malum non habet bonum pro causa finali ; igitur non habet finem pro causa, et quod non habet finem pro causa, nullam causam habet.
Item, Matth. 7. Non potest arbor bona Malos fructus facere, nec e contra ; igitur bonum non est causa efficiens mali.
Item Dionysius 4. de Divin. no-Minib. dicit quod non est ignis infrigidare, neque boni non bona facere.
Ex hoc arguitur primo sic : Omnis causa assimilat sibi effectum, saltem in rationibus communibus ; sed bonum convertitur cum ente ; igitur in entitate et bonitate omnis causa assimilat sibi effectum ; nihil igitur causat malum.
Secundo ad idem : Illud non est causa alicujus effectus, quod habet effectum contrarium illius ; nunc autem boni est salvare, igitur ipsum non causat malum, quia mali est corrumpere.
Item, aliquid est primum malum in entibus ; igitur illud est causa posterioris ; igitur nullum malum est a bono effective. Antecedens patet, quia aliquod est summe malum in entibus, aliter enim esset processus in infinitum in permanentibus, et per consequens esset infinitum malum in entibus. Consequentia patet, quia quod est maxime tale, est causa aliorum 1. Metaphysic. igitur malum evenit a causa ordinata ad ipsum ; non igitur a bono, cum bonum non ordinetur ad malum.
Item, quod bonum non sit causa materialis respectu mali, probatur, quia accidens denominat subjectum ; malum non denominat bonum, quia Isai. 2. Vae illis qui dicunt malum bonum, et e contra ; nec est bonum materiale mali, ut pars essentiae.
Oppositum habetur in littera, et Augustinus de Spiritu et concupiscentia, 1. lib. et Enchiridio 6. et 16. quod non est malum nisi in bono, neque malum nisi a bono.