CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Dubitabit autem aliquis, si jam suffid cienter determinatum est de iniustum pati et injustum facere per determinationem modorum qui inducti sunt. Sufficienter quidem determinatum est quantum ad veritatem et justi et injusti et naturam et modum. Sed quia oportet etiam positionibus aliorum respondere et manifestare in quo verum et non verum dicunt, oportet adhuc quaerere, si aliquis volens injustum patitur. Primum quidem igitur si verum est. quemadmodum Euripides poeta dixit, quamvis inconvenienter dixerit de facto valde inconvenienti. Dixit enim, " Matrem meam occidi, inconveniens factum non negans, sed de fieri contendens, qui brevis sermo est, sed longae disputationis. " Aut enim occidit volens volentem occidi matrem, aut nolens sive non volens occidit non volentem occidi, sed ex ignorantia factum est. Ex hoc enim quaeritur, utrum, sicut verum est, semper contingat injustum pati volentem vel non, sed nolentem injustum contingat pati vel non, sed omne injustum pati involuntarium sit, quemadmodum in opposito quod est injustum facere, omne injustum facere voluntarium est? Et quaeritur iterum quaestione logica, utrum omne injustum pati sit voluntarium vel non voluntarium, quemadmodum injustum facere omne secundum voluntarium est?
Consequi enim videtur si quatuor contraria ponantur, scilicet voluntarium et involuntarium, injustum facere et injustum pati,si alterum contrariorum sequitur ad alterum, et reliquum sequitur ad reliquum. Congregare enim et disgregare opposita sunt, calidum et frigidum opposita : et si haec referantur ad naturales potentias, sequeretur necessario quod si frigidi est congregare, calidi erit disgregare : et idem est de albo et nigro si referantur ad visus congregationem et disgregationem. Videtur ergo et hoc sequi, quod si injustum pati et injustum facere opposita sunt, et voluntarium et involontarium, et omne injustum facere est voluntarium, videtur omne injustum pati esse involuntarium. Et ideo quaeritur, utrum sic se habeat sicut dictum est, vel aliquod injustum facere sit voluntarium, aliquod autem involuntarium ? Et similiter de injustum pati, utrum omne injustum pati involuntarium sit, an aliquod involuntarium, aliquod vo-
luntarium ? Rationabiliter enim ad quamlibet partium istius divisionis opponitur. Constat enim quod omne justum et injustum operari voluntarium est. Rationabile est ergo, quod secundum utrumque oppositorum, scilicet quod injustum pati opponatur ad operari : et sic et injustum pati et justum pati, vel omne voluntarium vel omne involuntarium esse videtur. Si enim operari justum et injustum, semper voluntarium est : justum autem pati et injustum pati, ad operari opponitur : et operari voluntarium est : secundum dictam consequentiam sequeretur, quod pati justum vel injustum omne involuntarium sit. Si autem operari involuntarium, sequitur quod omne pati involuntarium sit. Inconveniens autem utique videtur, etiam in eo quod injustum est pati, si omne pati justum dicatur voluntarium. : quidam enim justum patiuntur non volentes. Verbi gratia in pleonexia injuriam facit qui plus accipit : et cnm pleonectis a judice dirigitur ut restituat quod plus accepit, pro certo a judice justum patitur : et tamen non volens hoc patitur : justum ergo patitur non volens.
Et ideo circa hoc iterum dubitare potest aliquis, utrum omnis qui injustum. passus est et injustum patitur per se, in quantum scilicet injustum est, vel quemadmodum sicut est in operari, ita est in pati ?
In operari enim est injustum operari per accidens et per se : et ita videtur quod injustum pati sit per se et per accidens, ita scilicet quod utrisque justis comparatis et passis transmutatur justum per se et per accidens. Similiter antem manifestum est, quoniam in injustis operatis vel passis ad per se et per accidens transumptio est. Non enim idem est semper injusta operari et injustum facere : contingit enim injusta operari igiioran- ter : et tunc non injustificat : ergo nec injusta operatur, quod injustificari, injusta operari est. Similiter autem non semper idem est injusta pati ei quod injustum pati. Injustum autem patitur aliquis non ex electione justi, sed ex passione aliqua alia : et tunc non injusta patitur, sed concupiscentiae deservientia patitur. Similiter si volens aliquis injustum patitur, non injusta patitur : non enim injustum est, quod aliquis patiatur quae eligit ex voluntate. Similiter autem est et in eo quod est operari injusta et pati injusta. Haec enim opponuntur, et non est possibile quod aliquis injustum patiatur nisi sit aliquis qui injustum faciat a quo patiatur. Et per oppositum possibile non est, quod aliquis justum patiatur nisi aliquis alius justum operetur a quo juste patitur.
Et cum. juste operetur volens, tunc quaeritur utrum ille justum patiatur volens vel nolens ? Ad hoc autem quidam solvunt per instantiam dicentes, quod si injustum facere simpliciter est quando aliquis volens nocet alteri. Volens autem non nocet nisi noceat sciens circumstantias in quibus est actus, et quem scilicet et quo, et ut, et cujus gratia. Incontinens autem quando effluenter dat meretrici quae habet, volens nocet ipse sibiipsi Incontinens ergo volens utique injustum patitur a seipso. Aliquis igitur injustum patitur volens. Contingit ulterius ex ista ratione, quod idem ipse sibi injustum facit.
Hic autem est etiam unum aliquod dubitatorum, si scilicet contingit eumdem sibiipsi injustum facere. Adhuc autem si quis propter incontinentiam volens patitur injustum ab alio volente laedere ipsum, sicut leccator frequenter injustum patitur volens a meretrice laedente ipsum in damnis. Patitur enim et sciens et prudens et libens. Videtur utique, quod erit volentem aliquem injustum pati, sicut est volentem injustum aliquem facere : vel
forte non erit diffinitio quae data est de injustum facere et de injustum pati. Diffinita enim sunt haec in antehabitis, quod injustum facere plus est in lucro et minus in damno habere: injustum autem pati modo minus habere in Inero et plus in damno. Et dictum est in antehabitis, quod ex hoc surgunt contentiones et querelae, quod injuriam passus non ex voluntate habet minus, sed injuriam faciens ex voluntate habet plus. Si enim nihil amplius ad has diffinitiones addatur, videbitur incontinens volens sibiipsi injustum facere, et volens a seipso et ab altero injustum pati.
Propter quod addi oportet ad diffinitiones istas, scilicet quod nocens sive injuriam faciens vocatur nocens, quando nocere intendit : et hoc est quando est sciens quando cui nocet, et quo opere vel instrumento nocet, ut, hoc est, quo modo nocet, et in caeteris circumstantiis similiter : et quod nocumentum hoc praeter voluntatem sit ejus cui nocet : non enim nocere videtur quod secundum voluntatem est. Contingit enim quod aliquis laeditur volens et injusta patitur volens, sicut dictum est de incontinente : sed haec sunt injusta materialiter, hoc est, quaedam res quae injustae sunt : et his omnibus salvis et veris existentibus, tamen verum est quod nullus volens injustum patitur, quia non eligit injustum pati secundum quod injustum est : voluntas enim fine determinatur. Nullus enim neque continens neque alius pati vult quod injustum est : sed incontinens aliquando operatur praeter voluntatem ex passione. Nullus enim penitus vult vel velle potest quod non existimavit sibi esse studiosum et utile et delectabile et bonum. Incontinens autem passione victus contra rationem saepe operatur, quod existimat secundum rationem non oportet operari : et tunc operatur quod est injustum, et patitur quod injustum est, sed. non operatur et patitur ut injustum, sed potius ut his quae concupiscit adjunctum :
et quia hoc eligit hic cum patitur, non est injustum. Et hoc probatur per Homerum dicentem, quia quae quis dat volens, non est injustum ut damnum patiatur : quia qui antecedens vult vel eligit sciens et prudens, necesse est quod consequens ad illud velit et eligat. Glaucus enim quando Diomedi dedit aurea pro aereis concupiscentia victus : et quando centum boves dedit pro novem bobus ut magis in amorem suum Diomedem deduceret, non iniustum passus est: quia ex voluntate dedit et in ipso erat dare vel non dare.
Non enim aliquis dicitur pati injuriam, eo quod sibi fit secundum voluntatem, sed potius in hoc videtur sibi fieri beneficium et lucrum : id autem quod est injustum pati idem est quod injuriam pati: injuria autem contraria voluntati est. Injuriae ergo quam patitur, principium non est in ipso qui patitur, sed in eo quod injuriam facit : et ideo in talibus alium oportet esse qui injuriam facit, et qui injuriam patitur. De eo ergo quod est injustum pati si proprie et per se sumatur, manifestum est quod non potest esse voluntarium. Haec ergo determinatio quo jus est quod est volentem quidem semper injustum facere. Justum autem volentem pati, non est nisi per accidens.