MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum fuerit In utero sanctificata ?
Post haec probatur, quod fuerit in utero sanctificata, hoc modo :
1. Eccles a celebrando festivat ejus nativitatem : ergo fuit sancta quando fuit nata : ergo fuit sanctificata in utero.
2. Item, Joannes fuit sanctificatus in utero : ergo et beata Virgo. Prima patet, Luc. l, 15 : Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae.
Item, Jeremias fuit sanctificatus in utero. Ergo et beatissima Virgo. Prima patet, Jerem, I, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de vulva, sanctificavi te.
3. Item, Omnis sanctificatus in utero, ordinatur ad sanctum in utero : ergo quod immediatiorem et propinquiorem relationem habet ad sanctum in utero, illud potissimum debet sanctificari in utero : sed non potuit immediatior esse revelatio ejus quod uniebatur verbo ad aliquid aliud quam ad illud unde sumebatur illud sanctum quod uniebatur : hoc potissimum fuit beata Virgo : ergo potissimum fuit et debuit in utero sanctificari.
4. Item, Jeremias dicitur in utero sanctificatus propter expressiorem prophetiam de sancto in utero. Item, Joannes in utero sanctificatus propter digiti demonstrationem. Ergo multo fortius beatissima Virgo propter ipsius conceptionem et generationem.
5. Item, Dicit Anselmus : "Ea puritate beata Virgo nitebat, qua major sub caelo nequit intelligi ''" Sed puritas Dei ho- minis est peccatum originale nec habere nec umquam habuisse : major quidem post illam est originale habuisse, sed statim et ab illo omnino mundatum esse : ergo beata Virgo debuit quidem in originali concipi, sed statim ab illo mundari : ergo debuit in utero sanctifica si.
6. Item, Bernardus ad Canonicos Lugdunenses : " Ego puto, quod et copiosior sanctificationis benedictio in ipsam descenderit quae non solum ipsius sanctificaret ortum, sed etiam vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem, quod alteri nemini in natis mulierum creditur esse donatum, etc, ut supra. " Ex ultima auctoritate manifestum est, quod beatissima Virgo in utero sanctificata fuit.
Quod autem ejus sanctificatio omnes excellit, in hoc notatur, quod alii post talem sanctificationem ad minus venialiter peccaverunt : unde dicitur de Joanne:
Antra deserti teneris sub annis, Civium turmas fugiens, petisti, Ne levi posses maculare vitam Crimine linguae.
Ipsa autem ita sanctificata fuit, quod peccare non potuit, ut infra inter privilegia patebit.
Sic igitur manifestum est qualiter beatissima Virgo fuit praefigurata, et prophetata, et annuntiata, et miraculose con-
cepta, et In utero sanctificata : et sic constat eam omnes speciales gratias ha- buisse, quas contingit ortum sanctorum decorare.