QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sustinendo formam substantialem suscipere magis et minus, notat auctoritates Philosophi in contrarium, exponi posse de quidditate formae, non de individuis; et solvit tres rationes adductas pro communi sententia num. 2. de quo vide Anton. Andr. 1. 11. q. unic, pro solutione primi principalis: tractat fuse id, quod ait Arist. 6. Phys. c. 7. Quod movetur partim esse in termino a quo, et partim in termino ad quem, examinans utrum divisibilitas motus sumatur ex parte mobilis, vel formae seu termini, et sustinet quod ex parte mobilis: et explicat etiam quando ex parte formae accipitur, et quoad substantialem sequi solum hinc extensionem non intensionem, ut hic notat Maurit. sed de hoc optime agit Doctor 2. d. 2. quaest. 9. ad 3.
num. 36. et seq. Quando autem alteratio fit in instanti, et quando non, ibi tractat a num. 32. ubi etiam explicat locum Aristot. 8. Phys. de cavatione guttae, quam hic adducit, et locum etiam de Sensu et Sensato. Quod tractat hic num. 7. an pars aliqua certa caloris inducatur simul, optime discutit 2. d. 2. q. 9. S Ad aliud de secundo, num. 31. ubi ostendit hoc discursu non dari primum mutatum esse, nec primam partem in motu.
Ad quaestionem sustinendo quod suscipit, ad hoc notandum, propter auctoritates, quod Metaphysicus hic in 8. loquitur de forma et differentia, secundum quod pertinet ad quidditatem rei, sed quidditas abstrahit a suppositis, non includens aliquid, quod pertinet ad individua; sed suscipere magis et minus non competit quidditati secundum se consideratae, sed ut est in individuis, secundum haec differentia addita quidditati, sic variat definitionem. Substantia ergo secundum speciem in universali considerata, ut quidditas, non suscipit magis et minus, sed in supposito patet, quia hoc individuum perfectius habt naturam specificam, quam aliud suppositum. Aliud de substantia notandum, quod aliter est in accidentibus quam in substantiis, quia in substantiis magis et minus inducuntur mutatione indivisibili, in accidentibus motu continuo.
Ad auctoritates, quod in communi substantia non suscipit, sed in individuo. Ad rationem pro prima opinione, patet qualiter loquitur deformis, quocumque enim addito, quod pertinet ad definitionem speciei, variatur species ; sed si addatur pertinens ad individuum, non oportet, sic est hic, unde substantia cum materia suscipit magis et minus. Ad aliud, quod si esset magis et minus inter quae esset motus continuus, sicut in accidentibus, verum esset, sed non est sic. Similiter motus in 3. Physicorum accipitur prout est commune ad motum et ad mutationem, et illo modo est in substantia. Sed in 5. distinguit inter motum et mutationem, et dicit quod motus non est in substantia. Ad tertium, quod contrarietas accipitur aliquando pro privative oppositis, 1. Physicorum, et sic est in genere Substantiae, vel prout utrumque extremum est aliquid positivum, et sic in omni genere. Tertio modo, dicitur non solum distantia maxima in eadem specie, sed talis, quae nata est in eodem subjecto succedere vicissim, ita quod paulatim deperdatur unum, et acquiratur alterum, sic non est in substantia ; sed ubi tale, ibi motus vere est, ut dicit Philosophus 5. Physicorum, text. com. 8. et inde.
Notandum pro primo argumento, quod Aristoteles 6. Physicor. cap. 2. conclusione secunda, quae hic adducitur, plane intelligit de divisibilitate mobilis in partes quantitativas sicut dicit Henric. in hac quaestione ad hoc argumentum, non de divisibilitate terminorum secundum magis et minus;dico autem in quod mutatur primum, ut ex albo in fuscum, non in nigrum, si secundum partem termini, et termini illi non essent immediati, sicut hic dicit. Similiter 3. cap. Sed manifestissime, cap. 4. Neque in eo quod mutatum est aliquid, prius est quod mutatum est. Et probat per divisibilitatem temporis et mobilis. Et ibidem statim negat talem divisibilitatem
terminorum. Ipsum autem in quod mutatur, non similiter se habebit, homo, tempus, et album: homo igitur, et tempus divisibilia sunt, de albo alia est ratio, praeterquam secundum accidens. Tamen, ut ibi vult, in loci mutatione et secundum quantitatem, forma secundum quam est motus, per se divisibilis est, et ibi, ideo non est primum, sicut nec ex parte temporis et mobilis, ita nec ex parte formae, in sola mutatione secundum qualitatem convenit indivisibile per se esse. Et cap. 5. Necesse est omne, quod mutatum est mutari prius. Eadem demonstratio, et non inconlinuis,el incontrariisel in contradutione, et intelligit prius non natura, sed tempore, sicut probat ex divisibilitate temporis. Et cap. 8. respondendo ad argumentum Zenon is contra generationem, quod mutabile est in neutro contradictorio, respondet : Non enim si non totum in quolibet, non diceturalbum, vel non album; est enim ex necessitate in altero contradictoriorum, in neutro autem totum semper. Ubi manifeste vult demonstrationem istam salvari in mutatione secundum contradictionem , et sic in contradictione, non secundum divisibilitatem terminorum, quia ibi termini sunt omnino immediati, licet unus in se habeat magis et minus, terminus est, ut hic, non ut tantum vel tantum, et hoc secundum divisibilitatem subjecti. Et in generatione substantiali eodem modo salvabitur necessario, cum omne genitum sit extensum. Igitur nulla pars illius, ex quo fit generatio, tota simul alteratur, nec disponitur, quia sicut quaelibet incipit ordinate alterari, ita ordine simili summe disponitur ; ergo cum generatio fiat ex summe disposito, sequitur quod generatio continui non est tota simul; et sicut in illis duobus nunc,
idem praecise non est summe dispositum, sed aliud et aliud, ita in toto tempore intermedio continuum summe disponitur, sic forma substantialis pro alia et alia parte in quibuscumque duobus nunc inducitur, et in tempore intermedio inducitur, in quo continue aliquid summe disponitur.
Hoc consonat 7. ubi comparat generationes, sed velocitatem cap. 4. igitur est alia comparatio quam alterationum, quam praemisit ibidem, et hanc distinguit ab illa. Igitur illud argumentum omnino non concludit intensionem in forma substantiali, sed extensionem, et hoc continue acquisibilem. Contra 8. Physicor. Principium autem considerationis, tot guttae movent tantum, pars autem ipsorum in nullo tempore post, non enim si partibile in infinitum quod alteratur, propter hoc et alteratio, sed velox est multoties. Item de Sensu secunda dubitatione; ergo oportet subito alterari, et non dimidium prius ; primum autem ab isto alterante transmutari, et non necessario simul alterari. In antiqua translatione, non inveni in textu istud, velut aquam simul omnem coagulari, attamen si fuerit multum, quod calefit aut coagulatur, non subito movetur. Similis quaestio videtur in illuminatione, si luminosum aliquam partem divisibilem illuminet primo, vel nullam primo. Tamen non est similis, quia ubicumque non est ordo temporis ponere ordinem naturae; vel sicut duorum effectuum respectu ejusdem causae, vel quorum unum sit causa alterius non videtur necessarium, et sequitur divisio actualis medii in infinita, et quod nihil primo illuminatur natura, vel indivisibile. Sed ubi est ordo temporis inter partes effectus ex natura ejus, hoc non concludit, quia nihil primo tempore, sed aliquid primo natura, sicut subjectum motus primo recipit ipsum, sicut natus est esse. Quantum autem ad tempus non est primum in toto.
Ad illud de gutta, separatio partis lapidis licet non fiat sic paulatim, quod in toto tempore, quo fit dispositio ad ipsum, fiat ipsa secundum partem et partem a gutta et gutta, tamen facta dispositione per multas, ultima in virtute praecedentium agens, non separat in instanti, sed prius discontinuat unam partem ejus quam aliam, et illius partis partem, prius in infinitum, non sic quod discontinuet a parte removenda aliquam partem sui, sed illam in suo toto removendo manentem, prius discontinuat a toto lapide, quam illud lotum removendum simul; non ergo in instanti, sed in modico tempore, quod dicitur simul respectu totius, quo fit praeparatio ad motionem.
Ad illud de alteratione respondeo, probat non omnia semper moveri, et sic verum est ; non si mobile partibile in infinitum, ita quod nunquam possit fieri ejus divisio, sic alteratio infinita, ut nunquam finiatur, non enim ipsa actu significat partes ejusdem proportionis, secundum quas est infinita divisio omnis actu, quia sic non possent pertransiri. Sic alia secundo, quod alteratio est inter contraria, et quod aliquid quiescit secundum qualitatem, excludit illud secundum membrum divisionis, quod omnia semper alterantur. Non autem, quod alteratio non sit infinita secundum divisionem secundum partes mobilis; si enim intelligeret, quod aliquid mobilis simul alteratur, quare diceret, sed velox est multoties ? non negat ergo infinitatem divisionis alterationis, sed durationis.Ad illud de Sensu, loquitur de alteratione intentionali, ubi subjectum est summe dispositum ad formam. Intentio enim sua est, quod sonus non subito multiplicatur, quia requiritur motus localis ad ejus multiplicationem, qui non potest esse subitus; color potest subito multiplicari, quia non requiritur ibi motus localis, sed alteratio, quae subito potest esse, maxime quando subjectum est summe dispositum. Contra est, aquam simul coagulari. Ideo aliter, quod alteratio ex genere non requirit successionem propter formam secundum quam est, sed latio requirit, sicut supra 6. Physic, c. 3. Contra hoc, nihil videtur ad ipsum. Non enim ponitur multiplicatio soni successiva, coloris subita, propter gradus in forma hic, non ibi, cum vel utrinque, vel neutrobique sint, sed propter divisibilitatem medii, respectu immutationis a sono propter motum localem, non respectu immutationis a colore, et tamen medium divisibile in se, tunc ergo. Ideo aliter, quod quia sonus, sive haberet in se gradus, sive non, fit in partibus medii cum motu locali, sequitur conditionem formae secundum quam est motus localis, et ideo successive fit in eis; species coloris, licet fiat in partibus medii, non tamen secundum conditionem alicujus successivi, ideo nec successive, quia alteratio ex genere non prohibetur esse subito, et ita nec multiplicatio soni, inquantum alteratio, sed inquantum consequens motum localem.
Contra, tunc nulla alteratio ex ratione sua est successiva circumscripta latione, saltem secundum divisibilitatem ipsius mobilis, sed tantum formae, quod videtur contra Aristot. 6. Ubi cap. 4. 5. et 8. Item contra primam responsionem, si divisibilitas subjecti secundum Aristot. est per se causa successionis, et remanet ita in summe disposito, sicut non summe; igitur, etc. Confirmatur de primo gradu recipiendo a passo, quantumcumque indisposita, respectu cujus fuit summe dispositum, alias in infinitum dispositio. Concedatur, quod nulli formae, quia in qualibet est generatio 5. Physicor. nec subjecto, ut 8. Physicorum, et de Sensu, repugnat subita mutatio, tamen omni formae respectu subjecti divisibilis, potest convenire successiva inductio (sic intelligitur 6. Physicor.) etiam substantiali; ratione autem graduum in forma, alicui potest, et alicui non, 5. Physicor: distinguitur motus a mutatione sic, ponitur motus in tribus generibus; ergo omnia dicta intelliguntur de possibili, non de necessario. Contra A B calefiant secundum gradum C D. Si possibile est A simul calefieri secundum C gradum, ponatur post illud nunc, aut est quies, et ita non mutatio; aut alia mutatio, et ita motus ex mutationibus duabus, et nunc consequenter ; aut successio est secundum paries ipsius B, aut secundum gradus ipsius D, sed nulla est ratio, quare ab eadem virtute non ita subito B fit D, sicut A fit C, cum sint aequalia A B, et C D. Nec valet dicere quod successio est in disponendo A, et in fine dispositionis inducitur C. Item, successio in disponendo B, et in fine inducitur D, quia idem argumentum est de dispositione, per quid est successio in dispositione? Ideo finaliter oportet dicere, quod successio ubique ratione subjecti est possibilis, 6. Physicor, non ubique ratione formae, 5. Physicor. neutra divisim est necessaria, 8. et 5. Sed si est motus, necessaria est haec vel illa sub disjunctione; si enim A, non prius pars una ejus quam alia, simul alteratur alteratione successiva, necesse est C non simul induci, quia A in nulli duobus nunc similiter se habebit; completo igitur tempore secundum paries G, in instanti terminante illud, nihil de B esset in aliquo alteratum, sed vel ab illo instanti incipiet alterari, et curreret i simul alteratio B secundum gradus ipsius C, et alteratio A secundum gradus ipsius D, quia A nondum habuit formam in summo, vel oportebit A alterari, et secundum C, et D, et in termino totius illius..... nihil ipsius B, esse alteratum, sed ab illo incipere esse alterationem.