REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Explicat primo quid sit malum, nempe privatio boni. Secundo, quod detur in entibus, quia constat aliqua carere perfectione, quam suscipere nata sunt, tam in genere moris quam naturae. Tertio, malum habere causam, et non esse a summo malo, ut fingebant Manichaei, ostendens hoc esse impossibile ; de quo vide Augustinum haeres. 46. et 12. Civit. 1. et 2. et 5. Confess. 12. et Epiphan. haer. 27.
Circa quaestionem primo declaro quod malum aliquo modo est in entibus. Secundo, quod habet causam in entibus. Tertio, qualiter habet causam in entibus.
De primo oportet scire quid dicitur per nomen ; cum igitur privatio cognoscatur per habitum, ut tenebra per lucem, oportet scire quid bonum significat. Dico quod bonum et perfectum idem sunt 6. Metaph. Perfectum autem dupliciter dicitur: Uno modo, cui nihil deest, et hoc intrinsece, et illud est perfectum perfectione essentiali intrinseca, seu perfectione prima ; alio modo dicitur perfectum perfectione secunda. Sic igitur bonum duplex est: Prima modo, et secundo. Bonum primo modo non potest habere contrarium, neque privativum in natura, quia contraria nata sunt fieri circa idem ; igitur quod non est natum inesse alteri, non habet contrarium, neque privative oppositum ; sed bonum seu perfectum perfectione prima, inquantum primum, non est natum alteri inesse. Etsi enim quantum ad id quod est, posset alteri inesse, dicendo quod accidens aliquo modo est perfectum perfectione prima, vel intrinseca perfectione, quia est essentialis, tamen inquantum primum bonum dicit perfectionem in se et ad se. Bonum igitur bonitate prima tantum habet oppositum contradictorie, ut non bonum ; bonum autem secundo modo, quod est extrinsecum, habet malum oppositum privative. Malum enim est privatio boni secundum Damascenum cap. 18. ut tenebra luminis ; isto igitur secundo modo opponitur malum privative.
Tamen unus Doctor probat quod malum non est in entibus, quia nullum habet contrarium, nisi quod potest inhaerere alteri, sicut lumen intellectuale, quia quod aliquod esse habet, potest habere rationem acceptabilem, sed malum culpae non. Tamen illa ratio non probat, nisi de malo opposito bono primo modo. Privatio enim boni secundo modo potest alteri inhaerere sicut bonum, et sic Boetius de Hebdomadibus, cap. 9. loquitur de bono et malo, cum dicit quod res non eo quod
sunt, ideo bonae sunt, verum esto bonitate secunda, quae consequitur essentiam et bonitatem intrinsecam.
Viso igitur quid importatur per nomen, declaratur quod tale est in entibus, et arguit unus Doctor sic : Perfectio universi requirit inaequalitatem graduum, nam si omnes gradus in universo essent aequales, sequeretur quod essent inaequales, ut probat Augustinus 83. quaest, q. 83. igitur requiritur quod sit aliqua res in entibus defectibilis, et talis potest deficere. Deficere autem malum est, ideo malum est in natura.
Tamen illa ratio non concludit, nam non oportet quod quamquam res sit defectibilis in natura, quod ipsa actu deficiat ; ideo dico quod non sequitur, res est defectibilis in entibus, igitur potest deficere in actu. Sed potest deficere potentia remota, non autem oportet potentia propinqua ; ideo licet nunquam deficeret actu, vel corrumperetur aliquid in universo, nihilominus posset universitas esse perfecta in entibus. Unde, ut vult Augustinus in Enchiridio cap. 6. Non est malum, nisi propter bonum, verum est occasionaliter, et idem bonum posset esse in natura, etsi malum non esset ; ideo inaequalitas graduum in universo non ostendit quod malum est in universo, sed defectibili potentia remota.
Ideo probo aliter quod malum est in universo actu existens in re, quia malum est carentia perfectionis debitae inhaerere ; sed tale est in universo. Probo, quia quaecumque sunt ejusdem speciei, exigunt eamdem perfectionem ; sed manifestum est quod in eadem specie unum individuum habet perfectionem sibi debitam, aliud non habet, quia Unum habet operationem, per quam attingit finem, aliud non habet ; igitur in alio est carentia perfectionis, quae nata est inhaerere.
Secundo ad idem sic : Non omnia entia habent necessario perfectiones natas posse inhaerere, sic enim nihil contingenter inesset, igitur aliqua entia non habent perfectiones, quas possent habere, et quas sunt natae suscipere, ideo in natura est malum naturae, et malum moris. Malum naturae, cum quis caret perfectione secundaria nata naturaliter inhaerere ; malum moris, cum quis caret perfectione morali nata inhaerere.
De secundo articulo, declaro quod malum habet causam eo modo quo est in entibus. Manichaeus enim posuit malum in principatu, sicut bonum, et consequenter posuit quod anima mala est ab illo malo principio ; bona autem a bono. Et sic malum velle est a mala voluntate, bonum a bono necessitate naturali.
Contra istos arguit Augustinus, libr. de Animabus, dupliciter, primo sic : Peccatum est voluntas retinendi quod justitia vetat, a quo liberum est abstinere ; igitur non potest esse voluntas, quin possit velle aliquod bonum. Talis autem voluntas non necessario tendit in malum ; non igitur mala voluntas necessitate naturali habet malum velle, quia est a malo Deo.
Secundo arguit sic : Paenitere est actus bonus voluntatis, et hoc concedunt Manichaei, sed non convenit paenitere, nisi illi voluntati, quae peccavit ; de bono enim non oportet paenitere. Vel saltem esto quod bonus posset paenitere de peccato commisso ab alio, tamen non sufficit paenitere, nisi paeniteat ille, qui commisit peccatum ; igitur mala voluntas potest habere actum bonum, ut paenitere ; non igitur necessario tendit in malum.
Item, arguo sic : Non potest intelligi summum malum in entibus, nisi in illo quod caret maximum bono nato sibi inesse ; igitur illud, in quo est illud malum summum, est magnum bonum in entibus. Aliter enim nihil esset natum in entibus recipere maximum bonum, nec consequenter summum malum quod consistit in carentia illius summi boni.
Item, illud malum quod est summum, et a nullo bono, esset ex se necesse esse, et imparticipatum ; sed ex se necesse esse est perfectius quacumque creatura ; igitur summum malum esset perfectius nobilissima creatura.
Item, quandocumque aliqua sunt opposita, conditio, quae magna est in extremo nobiliori, repugnat extremo opposito ; sed esse ex se est conditio nobilis in optimo bono ; igitur illud non potest competere malo. Malum igitur est ab aliquo, et non potest esse processus in infinitum ; igitur oportet quod sit a bono in genere ; tum quia si detur primum malum, illud erit non ex se, sed ab alio ; non a malo, cum sit primum malum, igitur a bono, quia non potest esse processus in infinitum, quod malum sit a malo ; tum quia primum simpliciter coordinationis respectu entis causati, erit alterius rationis. Quidquid enim est causatum causis intrinsecis, scilicet ex materia et forma, est causatum ab efficiente extrinseco. Cujuscumque enim entis sunt causae intrinsecae, necesse est ponere causas extrinsecas ; igitur cujuscumque causati oportet ponere primum simpliciter extrinsecum simpliciter incausatum.
Secundo declaro in speciali quod malum naturae, et malum moris habent causam eo modo quo suum Primo de malo naturae, quia malum naturae est carentia alicujus perfectionis naturae debitae vel natae inesse. Ista autem carentia aliquo modo habet causam, quia non contingit tale malum in natura, nisi quia efficiens non potuit debite sibi causare illam perfectionem natam inesse. Vel quia esto quod potuit quantum est ex parte sui, tamen materia non fuit disposita, vel materia existente disposita, et agente potente quantum est ex se, impeditur tamen per agens perfectius, quod agit ad contrarium, semper igitur aliquo modo pervenit a causa efficiente.
De malo moris declaro idem, quia malum moris est primo in actu ; sed actus habet esse causaliter a potentia, vel ab objecto ; igitur a potentia, vel objecto est, quod actus non est talis qualis natus esset esse. Et patet ex intentione Augustini 12. de Civit. Dei 6. ubi loquitur de malo velle, dicens : Illud sibi fecit mala voluntas, etc.