PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur :
" Et cum ducerent eum " ad crucifigendum extra civitatem. Et hanc eductionem plenius describit Joannes,XIX ,17, sic dicens : Et Jesus bajulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha : quia primo cum educerent eum, ipsemet portavit sibi crucem.Hoc enim quamvis sibi admolestiam fecerint, tamen hoc sapientia Dei ad mysterium ordinavit. Unde, ad Hebr.
XIII,11 et seq. : Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Tangit Apostolus sacri- ficium vitulae rufae I, cujus carnes extra castra cremabantur : et sanguis per pontificem intra Sancta sanctorum infere-. batur, et postea in populum aspergebatur. Et sic Dominicum corpus extra portam passum est, et sanguis coram Patre in Sancta sanctorum caelestibus est oblatus, et mundus aspersione sanguinis sui sanctificatus. Sic ergo a principio eduxerunt eum per ordinationem divinae sapientiae. Act. IV, 28 : Convenerunt vere in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti. Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel, facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
Sed quia tota nocte et die alflictus fuerat, videntes eum invalidum ad portandum crucem, dum partem viae portasset eam, tunc
" Apprehenderunl Simonem, etc. "
Et hoc ipsum Spiritus sanctus ordinavit. Non enim sufficit, quod Christus solus pro nobis crucem portet, sed oportet quod etiam nobis imponatur. Matth.
XVI, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Luc. XIV, 27 : Qui non bajulat crucem suam,et venit ad me, non potest meus esse discipulus. Sic igitur et hac de causa communicata est crux portanda Simoni. Erat autem iste Simon gentilis, pater cujusdam Alexandri et Rufi, sicut dicitur, Marc. xv, 21, natus de Cyrene, quae est civitas Lybiae. Amos, IX, 7 : Numquidnon Israel ascendere feci de terra aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene ? Quasi dicat : Sic.
Iste ergo Simon fuit gentilis Cyrenaeus. Et significabatur, quod gentilitas citius ad communicationem crucis per fidem veniret quam circumcisio.
Circumoisio enim crucem Salvatori paravit : et hanc gentilitas ab humeris Domini portandam assumpsit. I Petr
IV, 13 : Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes .
Hoc igitur est quod dicitur :
" Apprehenderunt, " in via jam Domino deficiente, " Simonem quemdam, " gentilem, nomen tamen hebraicum habentem, propter hoc quod contendebatur Judaeis, " Cyrenensem, " de Cyrene natum, " venieniem, " Dei ordinatione, " de villa " rusticanae simplicitatis. In hoc autem mysterio in persona Domini dicit Psalmus XVII , 45 et 46 : Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi : filii alieni mentiti sunt mihi. Unde etiam Sirnon obediens interpretatur.
" Et imposuerunt ei, " per angariam, ut dicitur, Matth. XXVII , 32, "crucem portare, " hoc est, ad portandum, " post Jesum,)) ut in hoc Jesum imitaretur. Et litferalis quidem causa fuit, quod fanti opprobrii erat crux, quod nullus Judaeorum contingere eam voluit : sed gentilis in angaria Judaeorum eam portare coactus fuit. Et ideo de invilis paenitentiam facientibus, et Religiosis dicitur, quod portant crucem Simonis.
In hoc tamen quod dicitur : " Post Jesum, " imitatio exempli Domini intelligitur. I Petr. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, utsequamini vestigia ejus. Unde Hieronymus dicit: " In Christo significantur " qui sponte portant crucem Domini : in " Simone vero illi qui portant inviti, et " cum murmure, qui sunt similes currui ii onusto faeno. " Eccli. XXXIII , 5 : Praecordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.
" Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum quae plangebant et lamentabantur eum. "
Ecce seoundum de scqucntibus Dominum.
Sequunlur autem duo genera hominum, scilicet, cum turba ut irriderent, et cum amicis suis plures sequebantur ut eum plangerent.
De primis dicit : " Sequebatur autem illum " exeuntem, " multa turba, " aut propter videndumsupplicium, aut ut viderent si se liberaret per miraculum. Sicut eliam multis de causis, ut superius diximus, sequebantur eum praedicantem. Joan. VI, 5 : Cum sublevasset oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venil ad eum.
" Et mulieres " devotae quae ascenderant de Galilaea ministrantes de facultatibus suis : et quaedam etiam erant de civitate : et forte de Bethania, et de aliis victniis civitatis.
" Quae plangebant " lacrymis. Jerem.
VI, 26 : Luctum unigeniti fac tibi plan- ctum amarum. Thren. I, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus.
" Et lamentabantur eum, " ne tanquam illamentatus videretur esse abjectus. Est autem lamentum compositus planctus ex virtutibus, quibus privatur mortuus. Isa. XXXII, 11 et seq. : Accingile lumbos vestros. Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis ! Lumbi enim praecinguntur, cum ad exemplum Christi carnalis concupiscentia fraenatur. Super ubera autem accingunlur, cum delectatio carnalis non tantum in carne, sed eliam in corde restringitur. Plangunt autem super regione desiderabili, quando in regione legis divinae, filios a patrum gratia sic vident degenerasse. Plangunt super vinea fertili, quando fertilitatem gaudiorum aeternorum vident in insaniam crucifixionis
Domini esse mutatam. Vident enim spinas pungitivarum linguarum, et vepres astutiarum quae detinent in via Deitranseuntes, super humum Domini in Synagoga et Ecclesia jam ascendisse. Et ideo super omnem domum gaudii civitatis in crucifixione Domini exsultantis, in proximo ascendent spinae pungitivae captivitatis.
" Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiae Jerusalem, nolite fiere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros:
Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent : Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.
Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos : et collibus: Operite nos.
Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ? "
Hic tangit suorum allocutionem et eruditionem eorum.
Et dicit hic duo : faciei ad ipsos conversionem, et ipsam eruditionem.
Dicit ergo : " Conversus autem Jesus ad illas. " Et ipsa conversio dignationis fuit. Psal. lxxxix, 13 : Convertere, Domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos. Psal. XXXI, 4 : Conversus sum in aerumna mea dum configitur spina, aculei scilicet angustiae passionis.
" Dixit. "
Tangit autem hic tria, scilicet, super quos est flendum, et quod flendum, et qua decausa.
In primo horum duo dicuntur, scilicet, quod super ipsum non est flendum, et quod super ipsas et successores civitatis est flendum.