MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo habuerit speciales gratias quae circumstant conversationem ?
Post haec videndum est de specialibus gratiis quae circumstant conversationem :
quae specialitas gratiae Innuitur quoties aliquis sanctorum specialiter a Deo diligitur vel amicus Dei appellatur. Verbi gratia, in veteri Testamento dicitur Dominus specialiter amare
Abraham, et hoc propter fidem, juxta illud Genesis, xv, 6 : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam : et amicus Dei appellatus est . Sic enim Deus loquebatur cum eo.
Item, Moyses propter mansuetudinem, quia mitissimus fuit hominum qui fuerunt in terra, amicus Dei appellatus est, cum quo loquebatur facie ad faciem sicut solet homo loqui amico suo .
Item, David propter humilitatum : invenit enim virum secundum cor suum Dominus .
item, In Novo Testamento Joannes Evangelista propter virginitatem, quem scilicet specialis praerogativa castitatis speciali dilectione fecerat dignum, et erat discipulus quem diligebat Jesus .
Item, Legitur, Joan. XI, 5, quod diligebat Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, ei Lazarum : et constat, quod hoc fuit propter hospitalitatem per quam ipsi et alii quidam placuerunt Deo.
Item, Nicolaus propter misericordiam appellatus est amicus Dei.
Sed haec dona excellentissime fuerunt in beata Virgine. Si enim dilexit Dominus Abraham propter fidem qua credidit de vetula et vetulo filium nasciturum, vel qua credidit filium moriturum et resurrecturum, multo fortius diligebat beatam Virginem propter fidem qua credidit se Virginem Deum parituram et Virginem permansuram.
Item, Si dilexit Moysen propter mansuetudinem, et hanc dilexit, quia est Virgo singularis inter omnes mitis.
Item, Si dilexit David propter humilitatem, hanc etiam dilexit, quia, ut dicit Augustinus, numquam exaltata super choros Angelorum fuisset, nisi fuisset humillima omnium hominum.
Item, Si dilexit Joannem propter virginitatem : et ecce plus Joanne : haec enim Virgo virginum : hoc autem Joannes non fuit.
Item, Si Mariam, Martham et Lazarum propter hospitalitatem dilexit, haec ipsum in utero suo hospitavit, carne vestivit, lacte cibavit : quod Martha non fecit.
Item, Si Nicolaum propter misericordiam dilexit: et hanc, quia regina misericordiae.
Ex his omnibus manifestum est, quod omnes speciales gratiae quas circa conversationem aliorum sanctorum est re- perire, in nostra gratiosissima Virgine superant et eminent manifeste.