Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Positis quatuor argumentis pro parte falsa, ponit rationem ad oppositum, et rem tractat q. 7. ubi sig. ad primam quaestionem n. 38. solvit argumenta hujus quaestionis.
Ad oppositum, illud est possibile quod non includit contradictionem, sed non includit contradictionem quod sit una essentia in tribus personis, quia contradictio est secundum idem; hic autem non est contradictio secundum idem, quia hic est unitas essentiae, et Trinitas personarum relativarum, ergo, etc.