In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum character sit in essentia animae, ut in proximo subjecto ?
Alensis 4. p. g. 19. m. 3. D. Bonav. hic 1. p. a. 1. q. 3. Richard. d. 5. a.2. q. 2. D. Thorh. 3. V. q. 61. a. 4. Dur. d. 4. q. 1. Aureol. ibid. q. 1. a. 4. Gabr. hic q. 2. a. 3. dub. 2. Suar. 3. p. tom. 3. d. 11 . s. 2.
Ad ultimum (a) sic proceditur, et arguitur quod character non sit in essentia animae, ut in proximo subjecto, quia dispositio et forma ad quam disponit, habent idem subjectum proximum; character est proxima dispositio ad fidem, fides autem est in intellectu.
Contra, ex eadem majore cum hac minore, character est proxima dispositio ad gratiam ; gratia est in essentia animae, sicut vita, quia ejusdem est vita prima et secunda ; ergo character est in essentia animae sicut gratia, ad quam disponit, quae est vita spiritualis.