QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
In motu alterationis ostendit non posse assignari primam partem simul factam, idque exquisitissimis rationibus, de quo videri potest 2. d. 2. q laest. 9. num. 31. ubi ex Philosopho 6. Physic. probat non dari primam partem, nec primum mutatum esse in motu. Quod tractat, alterationem extensam quandoque fieri in instanti, et an a primo alterante tantum, vel ita ut primum alteratum alteret secundum, et hoc tertium, vide eum 2. d. 2. q. 12. ad ultimum. Ad id quod tangit ex Philosopho num. 10. sensibile si esset divisibile in infinitum, sensus cresceret in infinitum ; verum est si ita divisibile esset, et ut a sensu percipi posset, ut habet ipse 2. d. 2. q. 9. num. 30. Intricatissimus est hic textus ratione litterarum, quas ponit Doctor; solebat quandoque more aliorum antiquorum notare argumenta, et propositiones litteris Alphabeti, quas cum alii omitterent obscurissimum reddebant Doctorem.
Contra utrumque istorum membrorum. Contra primum sic : alterans non minus potens est in principio quam post, et agit secundum ultimum potentiae; igitur in tantum passum potest agere, et agit necessario a principio quantum post. Sed completo tempore in quo C inducitur in A, ponitur ex tunc in totum A B, agere et in B, ita perfecta actione sicut prius in A, et in A perfectiore actione quantum ad formam, quia secundum D ; ergo a principio egit in totum. Aliter formatur, actio in B secundum C, est aequalis actioni in A secundum C, sed illa in B, non adaequat potentiam agentis, quin cum illa simul habet aliam in B; igitur
nec illa in A adaequabit in principio. Istud eo magis concludit, quia ponit unum passum certae quantitatis proportionatum tanto agenti, in quod totum simul agat, et secundum talia passa potest esse successio in alteratione, non autem secundum partes talis passi. Haec argumenta probant, quod illud datum est passum proportionatum omnino. Item, virtus naturalis in remotius debilius agit ; ergo cum B sit remotior quam A, alias A non prius alteraretur, non ita cito alterabitur B ad C, sicut A alteratum est ; ergo quando A erit in D, B non est in G, et tunc mobilis divisibilis in duo proportionata agenti, nunquam pars remotior pertinget ad dimidium formae quam habet propinquior, nisi postquam completa est tota alteratio A, et continuetur alteratio B, donec veniat ad D, et tunc aget in remotum, nihil agendo in propinquum. Et tunc corilra regulas 7. Physicor. nec in aequali tempore movebuntur aequalia A B mobilia, nec duplex mobile A B ad A, in duplo tempore, sed quasi sesquialtero respectu temporis A, et aliquantulum plus. Secundum autem secundum membrum, sequitur quod plusquam in duplo tempore. Secundum membrum videtur contra sensum, quod prima medietas sit in summo, et secunda omnino nihil alterata. Similiter totam secundam alterabit, nihil tunc faciendo in propinquum, et plusquam in tanto tempore, et ita dupium plusquam in duplo. Item, contra utrumque membrum simul, quare pars alterata primo cum recipiat formam univocam agenti, non potest agere in remotam, quae omnino nihil ponitur habere, et simul cum habet statim aget, et pari ratione illa alia, et sic de toto? Item, neutrum membrum tenet unam alterationem, sed multas consequenter entes, vel post
aliam omnino completam, vel post medietatem ejus completam.
Notandum, quod aliud est ponere successionem alterationis secundum partes mobilis proportionati agenti, aliud secundum partes improportionati, quarum quaelibet per se, sit mobile proportionatum agenti. In primo enim potest poni pars alterata ab agente, non alterans secundam, vel alterans, et hoc vel principaliter, sic quod alterans extrinsecum non alterat secundam, vel instrumentaliter, ita quod principale alterans, sit illud extrinsecum agens. In secundo potest bene poni primum alteratum, principaliter alterare secundum alteratum, et responsum est tunc ad primum argumentum, contra primum membrum. Sed adhuc distinguendum, tam in secundo quam in primo ; aut alteratum si alterat statim incipit alterare, cum aliquid habet formae; aut tunc tantum, quando in summo habet formam;aut quando habet in aliquo certo gradu, dicatur 12. ita quod citra illum nihil facit. In secundo est secundum membrum, et est contra sensum, sive intelligatur in absolute summo, certum est, sive intelligatur in summo possibili induci ab illo agente, quia dato quod hoc agens cesset citra summum sibi possibile, hic alteratum ab ipso nihil unquam poterit facere. Contra E, arguitur, dicatur alterans primum extrinsecum O, alteratum primum proportionatum A; secundum ab A, alteratum sit B, ex E sequitur, quod simul venit A ad G, et B ad C. Similiter simul ad D, contra sensum.
Respondeo, A licet in principio incipiat in B, quando O incipiat in A, tamen O est efficacius, ideo citius movet A quam A B. Contra, cum successio in A sit posita secundum gradus, in infinitum remissior ante aliam inducitur;
ergo A, non potest aliquam remissiorem inducere in B, pro aliquo tempore, quam sit ille, quem recipit ab O pro eodem, igitur aeque cito ad quemcumque gradum pervenit B sicut A. Respondeo, licet idem gradus sint hic et ibi inducendi, tamen citius pertranseuntur a majori virtute, sicut de loco. Patet, quia eadem; divisibilitas pertransitur a testudine et lepore, sed non aeque cito.
Contra E aliter, si minimus ignis calefaceret, calefieret simul totus aer. Probatio, A calefit ab illo igne simul calefacit B, pari ratione B C, quia quodlibet quam cito habet formam, alterat patiens sibi proportionatum, quantumcumque illud sit modicum, habet aliquod patiens sibi proportionatum, licet minus, et sic in infinitum, maxime de partibus in toto. Minima enim stella posita illuminaretur totum universum, si esset infinitum. Propter istud negatur E, sicut enim in motu locali, motum, quia motum movet, et tamen ita remisse potest moveri, quod nihil movet 8. Physic. F. de proiectis; sic aliqua forma potest esse ita remissa, quod omnino nihil aget, et similiter ita parva in quantitate formae. Probatio Philosophi 1. Physicorum de minimo, contra Anaxagoram exponitur respectu actionis, et passionis naturalis ;et in lib. de Sensu, dubitatione prima, si sensibile dividatur in infinitum, sensus cresceret in infinitum, quia in eo, quod possunt movere dubitatur. Est igitur contra propositionem F. 13. quia non omnis forma ejusdem speciei est principium operationis ejusdem speciei, quia agere est perfecti; ergo relinquitur F. Sed quis est ille gradus, non facile est assignare, forte minor sufficit in forma magis activa, ut calore quam frigiditate. Sic ergo expeditum est in secundo, quod O habet passum proportionatum A, quod lotum simul alterat
usque ad aliquem gradum formae C, in quo potest A per illam agere, et alterat tunc passum sibi proportionatum, et minus in quantitate se, et tardius quam ab O est alteratum, et potest A cessare alterari, et tamen continuare alterare B, et sic usque ad certam distantiam: ultimum mobile nunquam producetur ad gradum, in quo potest movere, ita quod cessabitur propter remissionem formae in ultimo, non propter parvitatem quantitatis, licet forte sit minus praecedentibus, et erunt tot alterationes quot alterantia, et alterata proportionata; unumquodque vero alterans tardius movebitur, quanto debilius, et ita duplum in non duplo, quia non eadem virtus, nec aequalis. Tempora etiam non sunt omnino consequenter, quia unum incipit ante finem alterius, et ideo non duplum in sesquialtera ab una virtute, sed a duabus. Sic duo cursus si essent aequales, quorum unus inciperet in medio alterius esse sesquialteri ad tempus unius illorum cursuum. Item, si unumquodque alterans tardius movet, quanto debilius: ergo secundum tardius primo, sed secundum aeque cito cum secundo, quia incipit quando venit ad illum gradum, ad quem secundum venerat quando incepit, et ita aeque efficax quantum est ex intensione formae, est quodlibet post primum: sed B est minus A, quia A quando incipit est remissius O. Si autem B alterat C, non oportet C esse etiam minus ipso, quia B quando incipit, est ita intensum, sicut A quando incepit, et ita passum aequale sibi proportionatum.
Contra, si ex intensione formae, caeteris paribus, concluditur major quantitas passi proportionali: ergo B cum A continue intenditur per O, vel quod A continue majus et minus alterat B, antequam veniat ad gradum, in quo B potest agere A majus ipso B alterabit continue:
ponatur aliquid de ipso G usque ad D, quando igitur totum B veniet simul ad gradum activum C usque ad D, est aliqualiter alteratum; igitur si illud alterat, et ultra hoc lotum residuum ipsius C usgue E, ut passum sibi proportionatum simul agent A et B in C usque ad D, et continue ultra D extendet se A secundum quod crescit, et ita C D citius est actiuum quam D E, et prius aget in propinquum sibi proportionatum, quam in distans in quod aget, secundum quod crescet. Sic ergo post primum alteratum semper erit successio, secundum partes mobilis per comparationem ad quodcumque unum agens. Similiter cujuslibet agentis praeter illa proportionata, prior pars prius aget, quia prius producetur ad gradum activum. Et erunt post principium C agentia infinita quolibet tempore prius in actu alio et ipsum ad actum producens, et cujuslibet passum crescit in infinitum, sicut et ipsum crescit.
Si vis hoc vitare, dic passum proportionatum intensiori non necessario majus esse, fac conclusionem, sicut sub hoc in prosequendo 9. et 10. Argumentum necessario conceditur, quod a duobus simul movetur, quidquid signatum movetur, pari ratione a 3. et inferius quodlibet prius tempore et natura in motu, sed natura tantum in imitatione prius est in actu quam aliud, et hoc ubi forma inducta est activa ;secus est in latione, ubi prius tempore et natura, ut effectus prior, non ut causa. Sic quodlibet agens comparatur ad infinita passa, in quorum semper unum prius tempore et natura, vel natura tantum agit quam in reliquum, et procedit utrumque usque ad determinatum ad quantum, scilicet potest se virtus agentis extendere, sicut O alterat A B, non simul. Sed A prius, nec A simul, et sic in infinitum: A ergo agit, detur usque
ad D in infinitas paries B C, et in nullam simul, et ita infinitas passorum. Similiter quaelibet pars A agit in B, et nulla simul cum alia, quia nulla aeque primo est in actu activo, sicut alia.
Sic omnino oportet ponere infinitatem agentium, et patientium tempore, vel natura ordinatorum, et ponendo quod sit alicujus agentis, aliquod primum passum, ut O, A, et A, B, ultra ut hic supra deducitur, crescente A crescit ejus mobile proportionatum, et ibi ultra terminum B, erit omnino talis infinitas, et agentium et patientium, sicut nunc dicta est: ergo omni modo ordo temporis vel naturae, vel utriusque, est semper secundum paries mobilis. Hoc non pro nihilo voluit Aristoteles. Tamen omnis pars potest cum principali agente in partem aliam, ita quod faciunt unum agens: igitur principale totum alterat, et habet passum proportionatum in quod agit, non simul, sed sicut natum est moveri secundum partes, et per eas ut concausas. Sicut movens habet unum mobile localiter, quod totum non fert simul respectu signi in spatio minori movente citius paries, cessant alias ad gradum activum movere. Sic ergo patet ad argumenta, et de proportionato passo, et regulis 7. Et quomodo non una alteratio, nisi aliquo modo propter unitatem continuitatis inter alterabilia: quandoque vero nec illa est, sed tantum contiguilas, quia ad propositum non multum refert dubitatio, si una pars mobilis possit aliam movere, etc.