REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Tres affert modos dicendi, quomodo voluntas est causa peccati, et disputat contra duos primos. Tertium, qui est Augustini approbat , de quo fusius in Oxon. dist. 37. quaest. 2. num. 9. voluntas ergo est causa formalis peccati, non efficiens, sed deficiens ; et explicat quomodo est causa per accidens peccati, quia per se tantum intendit materiale, seu positivum.
De tertio articulo, qualiter habet causam ? dicitur quod habet causam per accidens, et hoc convenit dupliciter : Uno modo accidente ex parte causae ; alio modo ex parte effectus. Primo modo dicitur Polycletus causa per accidens statuae ; et sic loquitur Philosophus 2. Physic. text. 2. et 5. Metaphysic. text. 33. Secundo modo sunt casus et fortuna causae per accidens ex parte effectus, quia inventio thesauri est per accidens respectu fodilionis. Sicut enim ambulans acquirit sanitatem, quam non intendebat, et sic sanitas inducitur fortuito respectu sui, non respectu naturae, sic dicitur quod voluntas inquantum defectibilis, est causa per accidens mali, eo quod est ex nihilo. Primo igitur modo accidentis, est voluntas creata causa mali per accidens. Ad hoc videtur Augustinus 12. de Civit. Dei, cap. 6. ubi supra, voluntas non est causa mali unde voluntas, sed ut ex nihilo. Secundo modo est voluntas causa per accidens, sicut dicitur quod ignis intendit generare ignem per se, et per accidens intendit corrumpere aquam , et sic voluntas est causa actus per se, et vult delectationem in actu, sed deformitatem per accidens. Ad hoc videtur Dionysius 4. de Divinis nominibus : Nihil ad malum respiciens operatur.
Contra ista, et primo contra primum membrum: Si voluntas est causa mali inquantum defectibilis, aut igitur inquantum defectibilis est per se causa mali, aut causa per accidens ? Si per accidens, igitur frustra ponit inquantum defectibilis, quia voluntas creata secundum se, est causa per accidens mali. Si est causa per se mali, sequitur quod Deus est causa mali per se, quia quod est per se causa causae, est per se causa causati, quod est per se a causa secunda ; sed Deus est per se causa voluntatis, inquantum defectibilis, quia ex hoc quod voluntas est defectibilis, sequitur quod non est a se ; igitur inquantum talis est a positiva causa, non alia nisi a Deo.
Item, voluntas creata inquantum voluntas magis est causa effectus defectibilis, quam inquantum voluntas defectibilis, quae defectibilis dicitur, quia potest absolute non esse ; igitur potest voluntas non esse causa effectus defectibilis, et ipsa non existente, posset aliquid esse causa effectus defectibilis. Non igitur voluntas ut defectibilis est, sed voluntas creata, ut contingens, est causa convertibilis effectus defectibilis.
Item, causa contingens duorum sub eadem ratione ex parte sui, est causa utriusque ; sed voluntas inquantum defectibilis non est causa immediata respectu bene velle ; igitur nec respectu male velle.
Confirmatur ratio sub illa ratione sub qua voluntas, non potest bene velle, non potest contingenter male velle ; igitur si inquantum voluntas defectibilis non possit bene velle, non posset male velle.
Item, ista voluntas inquantum defectibilis, non est nisi voluntas inquantum libera ; igitur idem est dicere, quod voluntas inquantum defectibilis est causa mali, et quod voluntas inquantum libera.
Contra secundum, sequitur quod voluntas est causa fortuita peccati, sed non propter hoc est voluntas simpliciter mala, quae est fortuita causa mali.
Item, sequeretur quod sicut voluntas creata est causa mali, ita voluntas Dei, quia Deus vult actum, etsi non deformitatem in actu peccandi, et sic dicitur quod voluntas creata solum est causa peccati.
Alia opinio ponit quod non est inquirenda causa effectiva mali, sed causa defectiva, quia malum in actu non est nisi carentia rectitudinis, quae debuit infuisse. Et hoc videtur per Augustinum 12. de Civit. Dei, cap. 7. 8. et 9. qui dicit quod bonum non est causa effectiva, sed defectiva malitiae, et postea quod quaerere causam mali est quaerere utrum silentium potest audiri, et tenebra videri.
Ex his colligitur quod in malo includitur aliquid boni, bonitate prima, et carentia bonitatis secundae, quae est perfectio nata inhaerere, et tunc potest quaeri, quae potest esse causa negationis in actu malo, vel causa illius substrati, quod subest ? Primo modo non habet malum causam effectivam, sed tantum negationem causae, sicut absentia nautae est causa non salutis navis. Sed quomodo est voluntas causa deficiens respectu mali ? Dicit ille Doctor quod in actione voluntaria malum est non subjicere se regulae sui actus, sed illud malum non est culpa ; sed ex hoc sequitur culpa, cum operatur, non subjiciendo se regulae suae.
Contra, si tenetur voluntas subjicere se regulae suae cum operatur, quaero, aut potest subjicere se regulae suae, aut non ? Si non potest, non tenetur ad id quod non potest. Si potest, et non facit, peccat ; igitur duae sunt culpae quandocumque est una culpa ; una in operando, non subjiciendo se regulae, et alia non subjiciendo, cum tenebatur. Ideo dico quod primus defectus in voluntate est non velle operari concorditer regulae suae.
Hinc possumus loqui de substrato actui malo, et sic potest dici quod voluntas est causa per accidens mali, accidente ex parte causae, quia voluntas creata per differentiam suam specificam est causa actus mali, quod est oppositum contra voluntatem increatam ; et sic dico quod voluntas creata per suam differentiam specificam est proxima ratio contingens actus boni, et actus mali. Et sic potest dici quod voluntas absolute est causa per accidens, quia per differentiam specificam est causa proxima, et illa contrahit voluntatem in genere, quae voluntas absolute considerata, est causa per accidens actus ; sicut dicitur quod differentia accidit generi, quia est extra ejus intellectum, et contrahit ipsum ad certam speciem. Ideo defectibilitas non est proprie approprians voluntatem, ut sit causa contingens immediata actus meritorii et demeritorii, quia defectibilitas inquantum est ex nihilo, aequaliter competit lapidi sicut voluntati ; ideo voluntas, nec inquantum defectibilis, nec inquantum creata, est proxima ratio actus mali, sed differentia specifica voluntatis creatae.
Secundo dico quod voluntas est causa per accidens mali accidente ex parte effectus, ita quod illius positivi, quod est in effectu, est voluntas causa per se, et totius compositi ex illo positivo, et privativo est causa per accidens, ita quod duo sunt in voluntate correspondentia duobus in actu deformi.