CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod non est in potestate hominis quando vult justum vel injustum esse.
Homines autemgenerationes habituum consuetudinalium non considerantes, existimant in seipsis esse, ita quod non voluerit in ipsis sic, injustum facere : propter quod dicunt quod facile est injustum esse. Hoc autem non est verum. Id enim quod est injustum facere, facile quidem est: ex habitu autem facere non facile. Commisceri enim uxori quae vicini est, et percutere proximum, et dare dilapidando manu argentum, valde facile est et in omni facultate: sed sic habentes secundum habitum hoc facere, non facile est, nec in facultate hominum. Facere enim haec absolute est facere ea quae injusta sunt. Facere autem ex habitu, est facere ista ut injusta, quae non potest facere nisi sciens et eligens et intendens, ita quod unum sit et movens et finis et forma agentis. Sic autem agere non statim est in nobis.
Similiter autem existimant homines quod cognoscere justa vel injusta nihil sapiens sit, eo quod quilibet bene determinat quid justum et quid injustum, est. Non enim difficile est intelligere ea de quibus dicunt leges vel praecipiunt. Haec autem existimatio erronea est. Quia sic determinare justa, non est determinare ea nisi secundum accidens. Hoc enim modo determinatur justum in universali cui accidit justum esse quando ad particulare determinatur: sed vere justa sunt quae aliter operata sunt, ad particularia scilicet operum adaptata secundum omnes negotii et personarum circumstantias. Et in speciali justitia vere justa sunt, quae aliqualiter sunt distributa vel communicata adaptata scilicet secundum omnia singularia in quibus est distributio vel communicatio. Hoc autem scire plus est opus et utile quam scire sana, quanto melior est anima quam corpus : scientia enim sanorum corpori valet, scientia vero justorum valet animae. Unde sicut in medicina species ex quibus fit confectio, facile est scire, mel scilicet, et vinum, et elleborum, et adustionem, et incisionem : sed difficile est scire qualiter haec oportet distribuere proportione ponderum, commixtione virtutum, oblatione sumptionum, et quando, et ubi, et cui, et quanto de unoquoque opus est ad praesentandam vel recuperanda m sanitatem, tanta diligentia opus est et cura et studium, quantum est medicum perfectum esse : et similiter est in justis.
Ex his tamen surgit et alius error propter haec enim quae dicta sunt, qui dam existimant quod in facultate justi sit injustum facere nihilominus quam si non esset justus : quinimo quod et justus magis possit facere injusta quam injustus. Potest enim justus, ut dicunt, commisceri alieni mulieri, et potest percutere proximum : et sic fortis potest dimittere clypeum, et conversus in fugam potest currere in qualecumque irruendo : horum enim unumquodque nihil est difficile facere. Sed nos ad haec dicimus, quod timere ut timere, et injustum facere ut injustum facere, non haec naturaliter tantum facere est: quia quamvis
hoc facere sit quaedam facere quae injusta sunt, tamen hoc facere non est injustum, facere sive injustificare nisi secundum accidens: sed hoc facere fit prout habentem secundum habitum contingit ea facere, ita quod una forma sit movens et finis et forma operantis, hoc est, injustum facere et injustificare secundum se. Quemadmodum in medicina medicari et sanare, incidere vel non incidere, pharmacum dare vel non pharmacum dare, non est simpliciter facere, sed sic facere ut ars praecipit. Patet igitur ex his quid sit justum et injustum, justificare et injustificare per se et non secundum accidens.