MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum mortem praesciverit?
Post haec quaeriturdegratiis specialibus circa mortem, quae videntur etiam esse quinque, scilicet mortem praescire, morituram invitare, mori sine dolore, statim evolare, in anima et corpore statim resurgere.
Ad primum, scilicet quod mortem suam praesciverit, videtur a minori:
i .De sancto Martino legitur et cantatur: " Beatus Martinus longe ante obitum suum praescivit. " Item, Beatus Petrus scivit, quod velox esset dispositio tabernaculi sui . ''Item, Joannes scivit supervenisse diem mortis suae. Cum igitur omnes isti praesciverunt diem mortis suae, ergo et beata Virgo omnium aliorum Domina praescivit.
2. Item, Proverb, XIII 12 : Spes quae differtur, affligit animari. Si igitur tempus praescitum et determinatum, et praescientia poenae auferendae laetificat^ et incertitudo anxietatem generat, ergo ad Beatitudinem viae pertinet praescire mortem determinate. Sic igitur patet, quod beatissima Virgo habuit pri-
mam gratiam quae circumstat mortem.
3. Item., Ad hoc idem : Omnis homo mortem suam vellet praescire libenter : ergo et ipsa : sed quidquid voluit scire, fuit ei revelatum nisi aliqua ratio hoc impediret: sed illud nulla ratio impedivit: ergo ei revelavit.
4. Item, Quae est ratio quare aliquibus revelatur, aliquibus non ? Si dignitas, et ipsa dignissima. Si charitas, et ipsa charissima. Si desiderium, juxta illud Danielis, IX, 23, qui fuit vir desideriorum, et ipsa cupiebat summe dissolvi et esse cum Christo. Quaecumque igitur causa assignari potest, in beatissima Virgine excellentior fuit quam in aliis : erga sibi potius debuit revelari quam aliis.
5. Item, Inter praescire transitum et operari, et inter nec praescire nec operari, medium est praescire et non operari: primum convenit Christo, secundum aliis viatoribus : ergo medium convenit beatissimae Virgini quae habet statum medium .