Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum in Deo sint tres personae, non plures, nec pauciores?
Alensis 1. p. g. 14. m. 5. D. Thom. 1. p. q. 27. art. 5. et q. 30. art. 2. Henr. quadl. 6. q. 1. Rich. hic art. 2. q.2. D. Bonav. q. 4. Suar. 1. p. tract. 3. lib. 1 . cap. 10. Bellarm. lib. 1. de Christo, cap. 1. et lib. 2. cap. 8. vide Scot. 9. Met. quaest. 10. Mayron. 1. dist. 2. quaest. 9. Durand. dist. 2. gruaest. 4.
Juxta hoc quaero : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina? Et arguo quod non.
Primo sic : Relationes oppositae sunt aequalis dignitatis ; ergo si relatio primi producentis tantum constituit unam personam, correspondebit sibi alia relatio tantum constituens personam unam productam, et ita tantum erit una persona producta.
Praeterea : Duabus relationibus productorum correspondent duae producentium, et aeque distinguuntur ista extrema inter se sicut illa inter se; ergo si istae duae relationes constituunt duas personas, et aliae duae constituent alias duas, et ita erunt quatuor personae divinae.
Praeterea : Potentia finita durans in infinitum posset habere effectus infinitos, sicut patet de Sole secundum viam Philosophi 2. de Generatione; ergo potentia infinita potest habere infinita producta simul. Consequentia probatur, quia quod potentia finita simul potest in tot, in quot successive, hoc est propter finitatem propter quam pro nunc adaequatur sibi iste effectus ; ergo potentia infinita in quot potest successive, in tot potest simul.