QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Decem selectis argumentis probat non dari successionem alterationis secundum partes mobilis, ita quod una prima pars alteret secundam, et haec tertiam, etc. et concesso intento horum argumentorum, quoad mobile proportionatum, cujus una pars non alterat, sed totum immediate alteratur ab agente principali; solvit argumentum in contrarium, admittens actionem in distans, de quo optime agit 2. dist. 9. q. 2. num. 16. et 7. Physic. q. 3.
Sed primum argumentum contra utrumque membrum quaerit de prima substantia, ubi dicitur, quod nunquam est successio alterationis secundum partes mobilis, sic quod una alteret aliam, quod ostenditur multipliciter. Primo sic, quia efficiens et effectus non sunt unum ens. 8. Physicor. nullum continuum movet se. Item, generans est prius naturaliter in actu, genito: ergo quot partes in mobili, tot sic se haberent, quod prius naturaliter in actu secundum formam esset una, quam alia et distincta, quia alterans, et ita infinita in actu. Item tertio. omne generans habet unum primum et immediatum genitum, illud non potest esse indivisibile; tum, quia forma naturalis non est nata ibi esse ; tum, quia illud alteraret aliud indivisibile, et sic totum alterabile ex indivisibilibus superficiebus, et motus ex mutationibus; ergo illud est divisibile, et ita si illud simul, non prim una pars quam alia. Si habeo de una parte salis est. Item quarto, nunquam aliquid alteraretur, quia ab uno termino antequam perveniretur ad alium, quantumcumque illud esset modicum, essent infinitae generationes actu. Item quinto, quomodo pars pulsi pellet aliam partem, vel tracti pars trahet aliam, vertigo? Item quomodo una pars gravis movet aliam? Item, sexto, cum impressio agentis non sit sibi univoca, sed analoga, quia generatur ab eo secundum essentiam, et esse: quomodo generabit effectum univocum in secunda parte sibi, quae genita est ab agente? Item septimo, si generat impressionem sibi similem; ergo non movebit materiam ad aliam formam, cujus contrarium patet de impulsu dato. Projectio faciei impulsum non motum, et impressio ignis in materiam aquae faciet impressionem, non formam ignis de potentia educet. Item octavo, non est causa quare lux reflectitur ad obstaculum, frangatur ad Diaphanum medium discontinualum. Item nono, prima pars non alterabit secundam, nisi in virtute primi alterantis ;ergo primum magis. Item decimo, in alterante pari ratione una pars prius alterabit quam alia, quia una propinquior. Et ita tota virilis secundum profundum non concurret ad agendum. Et ita efficaciter tunc potest operari, quantumcumque tenue, sicut quantumcumque spissum.
Ponitur igitur, quod nulla pars movet aliam in mobili proportionato, sed totum immediate a principali agente movetur. Confirmatur, quia realiter agens agit in realiter privatum, sed quando realiter forma est in aliqua parte, est etiam in alia; igitur in alia non est actio. Contra, illud agens est immediatum proximo patienti, per hoc enim in 2. de Anima probatur necessitas medii inter visibile, et visum. Similiter 7. Physicorum. Item, per hoc probatur Deus esse ubique praesens secundum essentiam, quia ubique agit. Item, virtus non est, ubi non est substantia. Item, si non est immediatum proximo effectui: ergo aliquid medium, in quod non agit, quia tunc aliud esset proximus effectus: ergo nec in remotius aget. Ex illo probato sequitur propositum, quia extrinsecum agens non potest esse immediatum cuilibet parti mobilis, sicut una aliis. Item, destructa forma partis propinquioris, destruitur forma partis remotioris, et posita ponitur: igitur forma propinquioris est causa alterius. Ad illa respondetur. Ad primum, quod tactus Mathematicus non est necessarius agentis et patientis, cum enim non tangant nisi superficies ultimas, non agunt nisi in
illas, et ita in nullam, et sic nihil est argumentum: igitur requiritur tactus virtualis, et sic intelligitur Aristotelis 7. Physicorum, praesens in ratione potentis agere, et sic est praesens profundo passi, ubi non est ejus essentia, sic ad probationes ; nec ex illo antecedente sequitur propositum, quia nulli parti potest esse immediatum. Ad secundum, immediatum sic excludat medium in ratione causae, conceditur, si effectum intermedium, falsum est ; haec enim forma partis propinquae est effectus immediatior quam remotae, sicut movens non potest producere aliquod ultimum, nisi per intermedia, quorum nullum est causa ultimi, sed effectus prior, sed ibi tempore prior, hic quandoque natura tantum. Contra, nec sic ordo, quia adamas attrahit ferrum non aerem intermedium, et centrum terram, non aerem intermedium. Respondeo, omne agens in remotius prius agit in propinquius, sed non actione simili, piscis mortificat manum piscatoris non rete. Et Sol agit in orbem priusquam in elementa, non tamen ibi, sicut hic formas producendo. Aliter, centrum non trahit, sed terra sua gravitate movetur, sicut q. centrum attraheret, sic exponuntur.
Notandum, quod haec positio de immediatione agentis suo passo conceditur falsa, quia tantum superficiei esset immediatum, et tunc non salvaretur positio de successione motus penes partes mobilis, quia in mobili esset dare primum. Et vel post quies, vel nunc immediata, et in mobili indivisibilia immediata similiter, quod post hoc tangitur, quodprius natura, vel tempore agit in propinquum quam in remotum, licet verum sit, et bene respondetur ad instantias, tamen non est propositum; ergo de proposito quaedam argumenta prima videntur concludere,
quod impossibile sit successionem motus esse secundum partes mobilis. Quaedam, quod hoc est impossibile, sic quod pars prior moveat secundam. Tenendum autem videtur secundum Aristotelem, et in motu locali, est manifestum quod successio potest esse secundum partes mobilis. Et quod ex hoc sequatur aliud, scilicet causalitas prioris respectu posterioris, probatur, quia omne ens active potest omne ens in potentia simile sibi facere actu, prior pars prior est in actu active, quam secunda ex hypothesi successionis, igitur secundam, quae tunc ex se est in potentia, potest facere actu, cum sit approximata. Nec videtur impedimentum, ut ostendetur respondendo ad argumenta; ergo potest concedi, quod motus potest esse successive secundum partes mobilis, et sic etiam, quod prior alteret posteriorem, quando scilicet prior pervenit ad gradum activum secundum F, non secundum E. Et ubi non est successio secundum illas partes, potest concedi quod illa causalitas manet, quia prior pars prius natura habet formam quam posterior, licet non tempore ; ergo potest eam facere in illo, quia in illo tunc vere non habet, sic in illuminatione. Si autem est successio secundum formam, tunc pars prior aget,non secunda a principio, sed quando habet illam secundum gradum activum.
SCHOUUM V.
Sustinendo successionem alterationis dari secundum partes mobilis, ita quod una aliam alteret, solvit decem argumenta adducta ad oppositum num. 13.
Ad argumenta : Ad primum, unum ens etc. continuum falsum est, unum identitate, verum est. Ad Aristotelem, movere se non est unam partem continui movere aliam. Ad secundum, actu esse est aequivocum, vel in entitate propria extra causam, vel in esse distincto ab aliis. Primo modo, est generans actu prius natura genito, non secundo, quia continuatur genito; primo modo necessario sunt infinita actu, quia quaelibet pars continui est sua entitate extra causam, secundo modo non. Ad tertium, propositio prima neganda est, quae est opposita conclusionis, quae tenetur. Unde si poneretur successio ratione formae, non esset aliquod primum genitum ejus, 6. Physicorum, cap. 4. et 5. a. supra manifeste. Tum primo, ut opponitur ei quod est secundum par-tem, sic conceditur primum, non primo tempore. Ad quartum, illud non est contra causalitatem partis ad partem, sed absolute contra successionem penes partes, et idem fieret contra successionem secundum formam, unde infinitae transmutationes in potentia, quia continuae, sive a principali agente, sive partis a parte. Ad quintum, quod localiter movetur, motu illo non acquirit formam activam, saltem unica actione, ideo nec pars partem movet, non sic in alteratione, utrobique tamen est successio secundum partes. Contra, mobilis localiter una pars propinquior, et prius ordine naturae movetur, ita quod motu ejus posito, ponitur motus partis posterioris, et destructo, destruitur, et tamen non sequitur quod sit causa ; igitur nec alibi. Respondeo, sola propinquitas non concludit, sed quia recipit formam activam, potest agere in approximatum passum. Ordo tamen naturae hic conceditur in effectibus ordinatis, non causis, non sic in alteratione, quia effectus hic prior non est natus causare secundum, sicut ibi. Ad sextum, si intelligatur quod omne agens imprimit speciem immediate, negatur, sed formam univocam suae in materia nata recipere, et ita illa potest univocam facere. Per hoc ad septimum, non est impressio, quae moveat
materiam ;tunc enim moveretur a se, non ab agente extrinseco, sed extrinsecum movet immediate ad formam. Ad octavum, magis per hanc positionem quam per aliam, datur causa formae vel aeque. Activum enim agit in receptivum, et quia invenit obstaculum, non potest versus illam partem agere, agit reflectendo. De nono post. Ad decimum non est simile, quia secundum partes agentis non est successio, paries enim accidunt agenti, per se sunt passi. Propinquitas igitur partium ejus, est per accidens, sicut et partibilitas, quia si nullas partes haberet, et esset aeque actuale, aeque ageret.
De secundo inconvenienti, virtus in toto est una et major in majori quantitate, licet per accidens sit quantitas, ideo tota in profundo concurrit. Et per hoc ad aliud inconveniens, quod in tenui non est tanta virtus. Ad undecimum, quod est confirmatio positionis,responsio, actio subita simul est cum termino, ideo sic nihil agit in realiter privatum, tunc quando agit, sed usque tunc. Contra responsionem ad decimum, si quantumcumque agens non alterat, nisi partem mobilis minorem in infinitum quacumque data, quare non quodcumque parvum agens posset idem alterare ? et ita nulla exigentia passivorum proportionatorum molibus diversis. Ad hoc, et ad nonum argumentum dicetur, quod primum alterans alterat principaliter;pars alterata alterat instrumentaliter,ideo majus potest in passum majus ut principale agens, non tamen nisi per paries passi, sicut in motu locali virtuosius potest majus mobile transferre, tamen non nisi modo sibi possibili, scilicet secundum successionem partium respectu spatii. Contra, forma univoca in quocumque est habet rationem causae, quia causae ordinatae specie differunl, 2. supra, ideo in univocis solum
possibilis infinitas. Igitur pars alterata non est instrumentum principalis agentis, aliter dicetur quod agens principale, et pars alterata, ut unum agens, alterant partem aliam. Contra, vel utrumque est causa sufficiens effectus, contra est 10. cap. juxta ; aut neutrum, et tunc sequitur, quod principale agens nullius erit causa sufficiens, quia non formae in indivisibili, quia ibi non est; non in divisibili, quia pars ejus cum principali causa, causat partis alterius formam, et tamen primum alteratum, ut ita dicam, non alteravit se.
Sic igitur vide, quomodo possibile est successionem esse in alteratione, vel alterationibus consequenter entibus secundum alterata proportionabilia diversorum alterantium, quae alterata quandoque sunt continua, quandoque contigua. Secundo, quomodo secundum paries unius mobilis proportionati, potest esse successio, et causalitas A respectu B, quandoque causalitas sine successione in illuminatione, quandoque e converso in latione. Et argumenta contra hoc. Tertio, quomodo nec in primo modo, nec in secundo, A secundum quemlibet gradum formae ejus alterat B, sed secundum tertium. Quarto, quomodo agens praesens proximo patienti vel effectui prius agat in propinquum quam in remotum.