REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Malum non contrariari alicui substantiae, sed ultimate subjectari in ea, de quo dist sequenti.
De quarto articulo, scilicet quomodo bonum est causa materialis mali ?Dico quod bonum, cui contrarium malum, non est aliqua substantia, quia contraria nata sunt esse in eodem susceptivo, substantia vero in nullo ; malum igitur contrariatur bono in aliquo supposito, ut in substantia, et saltem ibi erit status. Ultimo igitur oportet quod sit subjective in bono. Sed per quem modum ? Dico quod nihil plus entitatis est in privatione, quam in sola negatione, quia in caecitate non est plus entitalis, quam non videre, sed solum addit non videre in illo, quod natum est suscipere visionem, et non videre dicit hoc absolute. Ideo differt a negatione in solo connotato, quia ex hoc quod affirmatio convenit tali susceptivo, necessario concipitur ut disconveniens, sed in non apto videre non concipitur negatio, ut disconveniens. Ista est sententia Anselmi, 5. cap. de conceptu Virginali, et 16. de casu Diaboli, qui dicit quod injustitia non nisi solam negationem dicit. Isto modo bonum est causa materialis mali, quia malum est carentia perfectionis natae inesse alicui bono.
Ad primum principale, cum dicitur quod nihil contrariatur primo bono, et ideo nullum malum formaliter sibi oppositum est in natura. Dico quod illud non sufficit, quia si aliquid est infinitum, ita bene destruit repugnans sibi virtualiter, sicut formaliter, et destruit omne repugnans effectui suo, si agat necessitate naturali. Ideo dico quod si primum sic ageret, omnino nullum malum esset in entibus, quia tunc induceret quantum bonum posset in quodcumque causatum ; sed nullum causatum est natum recipere majorem perfectionem, quam posset Deus in ipso causare ; igitur si Deus causat omnem perfectionem in entibus, quam potest causare, quodlibet habebit tantam perfectionem et bonitatem, quantam natum est recipere ; igitur nihil erit malum in entibus, cum quodlibet sit ita bonum et perfectum, sicut natum est esse. Nunc autem Deus agit voluntarie, ideo non destruit omne malum, quod posset destruere, nec inducit omne bonum quod posset inducere.
Ad aliud, concedo quod unitas universi est ordo, et bonum universi, bonum ordinis. Iste autem ordo non est quartumcumque partium parvarum in universo, sed principalium ; ideo malum hujus partis non derogat ordini universi, si haec pars non sit principalis, sicut subtracta una gutta sanguinis corporis mei, non propter hoc destruitur ordo corporis. Tamen secundum ponentes quod quilibet Angelus faciat speciem atomam, videtur quod multae partes principales erunt extra bonum ordinem perpetuo. Sed malum contrarium bono non privat nisi bonitate, quae est perfectio secunda, nata inesse, quae non est per se de partibus essentialibus universi.
Ad aliud cum dicitur, oppositum non est causa oppositi, dico quod malum non opponitur bono, quod convertitur cum ente, sed bono, quod dicit perfectionem secundam natam inesse.
Ad aliud cum dicitur, malum non habet causam finalem, dico quod bonum, de quo loquimur, non habet rationem finis praecise ; bonum, quod est finis, est bonum utroque modo quandoque.
Dices, causa finalis est prima causa ; igitur quod non habet ipsam pro causa, nullam habet causam.
Dico quod malum habet causam finalem per accidens, nihil enim prohibet negationes in actu ordinari ad finem bonum, scilicet verum bonum, vel apparens bonum.
Ad aliud, cum dicitur, arbor bona, etc. dico quod arbor bona vocatur voluntas interior, vel actus interior ; opera exteriora vocantur fructus ; et boni actus interiores non causant mala opera, nec e contra, quamquam mala voluntas possit causare quaedam opera exteriora similia bonis operibus.
Ad aliud, dico quod probat quod causa naturaliter activa, non causat per se malum oppositum suo effectui, bene tamen potest causare malum oppositum alteri, sicut cum ignis corrumpit aquam, causat malum aquae, sed non malum ignis ; sed voluntas est causa mali, id est, illius privationis in actu secundo. Ideo licet non assimilet sibi effectum in hoc, causa tamen sufficiens, non deficiens, semper assimilat sibi effectum in rationibus communibus.
Ad aliud, patet per idem, cum dicitur, causa non potest causare effectum oppositum suo effectui proprio ; verum est efficiendo, tamen deficiendo potest.
Ad aliud, de summo malo, dico quod in universo est dare malum summum, quod non est dare pejus, et illud non est ens ex se, nec primum, sed est carentia boni non primi, sed secundi, scilicet perfectionis alicujus nati inesse alicui bono, cujus perfectio secunda amitti potest. Et sic Lucifer caret summa perfectione secunda nata sibi competere, et sic in eo est culpa et deordinatio actus, quae privat summa perfectione, quae nata est sibi inesse ; sic igitur est dare primum malum in genere et summum, quod non habet malum prius tanquam causam, nec prius malum in universo. Et illud non oportet quod sit causa omnium aliorum, quae sunt talia in illo genere, sed tenet hoc respectu illorum, quae habent causam per se effectivam, non defectivam, ideo tenet in bonis. At ubi effectus sunt defectus, non oportet quod reducantur ad primum, quod sit tale necesse esse ex se.
Ad aliud, dico quod in bono, quod contrariatur malo, non est malum subjective, sed in bono, quod convertitur cum ente. Malum enim, quod est carentia perfectionis secundae, denominat bonum quod est perfectio essentialis et prima. Et hoc dicit Augustinus in Ench. cap. 13. et ponitur in littera : Nullum malum potest esse, ubi bonum est nullum ; et in sequenti capitulo dicit quod hic fallit regula Dialecticorum, dicentium duo contraria non simul insunt eidem. Sed hoc dico, quod pro tanto dicit Augustinus regulam Dialecticorum falli, quod ubi contraria qualitercumque abstracta, vel generalissime accepta, non possunt referri ad diversa illa non compatiuntur se in eodem, sicut album et nigrum quantumcumque generaliter sumpta, non possunt inesse eidem. Sed in transcendentibus, cujusmodi sunt bonum et ens, nihil prohibet contraria secundum vocem supponere pro diversis, et simul esse, ut bonum pro bonitate essentiae vel naturae, quae est perfectio prima, et malum pro negatione boni secundi, quae est perfectio nata inesse illi naturae, et sic possunt esse simul hoc modo, non proprie contraria.
Ad auctoritatem Isaiae 5. respondet Augustinus in Enchiridio. cap. 12. vel 14. vel 35. quod dictum Prophetae intelligendum est de ipsis rebus, quibus homines mali sunt, et non de hominibus. Et ponit exemplum, ut qui dicit adulterium esse bonum, et qui dicit hominem inquantum homo, esse malum, opus Dei culpat, scilicet hominem, et vitium hominis laudat, scilicet iniquitatem ; et ponitur in littera, cap. 1. ibi : Ad hoc autem quod dictum est, etc.