Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
14. (( vers. 14-16.)) Plantati in domo Domini, in atriis 1180A domus Dei nostri florebunt, Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et tranquilli erunt, ut annuntient. Hoc est sabbatum quod vobis paulo ante commendavi, unde habet titulum Psalmus. Tranquilli erunt, ut annuntient. Quare tranquilli annuntiant? Non illos movet fenum peccatorum: cedrus et palma nec in tempestatibus curvantur. Ergo tranquilli sint, ut annuntient: et vere, quia modo annuntiandum est et subsannantibus hominibus. O miseri homines amatores mundi! annuntiant vobis qui plantati sunt in domo Domini; qui confitentur Domino in cantico et cithara, in verbo et opere, annuntiant vobis, et dicunt vobis: Nolite seduci felicitate iniquorum, nolite attendere florem feni; nolite attendere ad tempus beatos, in aeternum miseros. Nec ista beatitudo quae modo foris videtur, vera est; nec in corde beati sunt, quia torquentur mala conscientia. Tu autem tranquillus esto, sperans de promissis Domini Dei tui. Quid enim annuntiabis in tranquillitate? Quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in eo. Attendite, fratres, si plantati estis in domo Domini, si vultis florere sicut palma, et multiplicari sicut cedrus, Libani, et non arescere sicut fenum sole candente; sicut hi qui videntur florere sole absente. Si ergo non vultis esse fenum, sed palma et cedrus, quid annuntiabitis