MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum Dominus matrem suam invitatam deduxerit?
Post haec quaeritur de Invitatione et deductione.
Quod, autem Dominus matrem suam invitatam deduxerit, videtur per locum a minori: quia
1. Dominus apparuit charo suo Joanni, et dixit: Dilecte mi, veni, etc. Si hoc fecit Christus Joanni, ergo potius matri. Item, si Joanni quia charus, ergo potius matri quae in infinitum charior fuit.
2. Item, Dicitur, I Paralip. XV, 3, quod David deduxit arcam in suam domum, etc. Item, ibidem, v. 29, qualiter luserit ante arcam, etc. : ergo Christus matrem suam specialiter deduxit.
3. Item, Opus misericordiae est sepelire mortuos : ergo et Pater misericordiarum potissime debuit exsequiis matris interesse, et eam sepulturae commendare: sed ipsius sepeliri, fuit in caelo super omnes choros Angelorum assumi: ergo debuit hoc Filius in persona propria et corporali praesentia facere .