IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thom. tenens characterem esse in intellectu, refellitur, quia dispositio ad formam non potest esse in aliquo susceptivo posterior susceptivo formae, et secundum eum gratia ad quam disponit character, est in essentia animae.
Hic est (b) opinio, quod sicut gratia est in essentia animae, sic potentia ad gratiam est in potentia animae; character autem est potentialis dispositio proxima ad gratiam: ergo in potentia animae est, ut in subjecto proximo. Sed non est in qualibet potentia animae, quia tunc non esset una forma; ergo est in unica potentia, sed magis rationabile est ponere, quod in intellectu, cujus ratio est, quia character est ad configurandum Trinitatem creatam Trinitati increatae: Trinitas autem creata, sive imago consistit principaliter in intellectu quia exeo, sicut ex radice oritur voluntas.
Contra, quia dispositio ad formam nunquam est in posteriori susceptivo formae (patet discurrendo per singulas formas et dispositiones earum): sed character est dispositio ad gratiam, ut concedis, et gratia est in essentia animae per te: ergo character non potest esse in aliquo susceptivo posteriori ipsa essentia animae ; sed per te potentia est posterior essentia animae, quia est accidens ejus. Nec valet ratio, vel consequentia, qua dicitur, gratia est in essentia animae; ergo potentia, vel dispositio ad gratiam est in potentia animae. Imo sequitur oppositum, scilicet vel quod ipsummet susceptivum gratiae sit susceptivum dispositionis, vel saltem dispositio illa non potest esse in aliquo posteriori illo, in quo est forma. Hoc etiam patet in aliis, quia habitus supernaturalis non est in habitu naturali, sed in potentia naturali, in qua est habitus naturalis, et hoc ideo, quia potentia naturalis est prior utroque habitu.
Item probatio qua probatur gratiam esse in essentia animae immediate. non concludit, quia perfectio naturalis prior inest alicui quam perfectio, vel potentia supernaturalis. Nam perfectio naturalis et intrinseca sequitur statim naturam sui perfectibilis: potentia autem, etsi sit accidens secundum eum, tamen est perfectio intrinseca ipsius animae; ergo prius naturaliter inest animae ipsa potentia quam gratia, et per consequens, posset habere rationem subjecti receptivi respectu gratiae.
Nec concludit de vita, quia vita spiritualis prius inest ipsi animae, ut est conjungibilis Deo ; unde secundum Augustinum de civit. Deus propter hoc dicitur vita animae, quia vita animae non est nisi in conjunctione ejus ad Deum, ut ad objectum: anima autem non est conjungibilis Deo in ratione objecti, nisi per potentiam.
Quod postea de voluntate addit, quod ipsa oritur ex intellectu, quaero, aut intellectus habet ad voluntatem tantum prioritatem generationis sive originis, et ex hoc non ponitur perfectio in intellectu respectu voluntatis, sed imperfectio,quia universaliter imperfectiora praecedunt perfectiora ordine generationis, 9. Mel. Si autem intelligas, quod intellectus sit prior, vel radix respectu voluntatis, tanquam eminenter vel virtualiter continens voluntatem, hoc improbatur ex dictis, quia ordinatum ad alterum ut prius origine, non continet ipsum eminenter, vel virtualiter: actus autem intellectus ordinatur essentialiter ad actum voluntatis, et si hoc neges, de hoc disputandum est in materia de beatitudine inferius.