QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ponitur triplex via sustinendi successionem in alteratione ; prima et secunda est penes gradus formae ;tertia penes partes mobilis, de quibas pro et contra mirabili subtilitate sine assertione disputat.
Nota, quod via lenem successionem alterationis penes divisibilitatem formae, habet ponere gradus infinitos in forma et nullum minimum, quo remissior non
possit per se esse, quia prius tempore acquiritur, et post tempore deperditur. Secunda via ponens quemlibet gradum esse aliud individuum speciei, habet negare infinitatem, quia alias summus gradus infinitus, quia excedens infimum per infinitos aequalis quantitatis, ponens minimum eimaximumpolest negare contraria simul, sed successionem praecise ponet secundum partes mobilis 6. Physicorum. Contra illud, eodem modo videtur ponendus motus in substantia, sicut in qualitate, quia penes partes mobilis successio utrobique, ut dictum est supra, quod videtur contra Aristotelem 5. Physicorum, ubi concedit in tribus generibus, negat in substantia. Item vidcmus, quod aliquod quantum motum prius habet calorem remissum, postea intensum, quomodo fit hoc ? Ad primum, quaedam formae substantiales sunt unigeneae, quae eamdem dispositionem requirunt in quilibet parte, ut forma ignis, ibi potest concedi successio generationis penes partes materiae extensae per accidens, de cujus una parte prius educitur forma, quam de alia. Sic respondet Aristoteles ad rationem Zenonis, in mutatione secundum contradictionem ponit medium penes partes mobilis. Et sic currit illa propositio, quod nunquam una pars aquae est summe disposita primo cum alia parte, et tunc fit generatio ignis, quando corrumpendum est summe dispositum contrario sibi. Aliae formae heterogeneae, ut anima, non requirunt eamdem dispositionem in qualibet parte, et si posterius alterari incepit una pars quam alia,possibile est quamlibet in uno instanti esse summe dispositam suo modo, et ita anima simul potest induci, sic igitur aliqua generatio non est motus, sicut alteratio. Contra, ergo aliqua alteratio non est motus. Aliter potest dici, quod generaliter forma substantialis perficit materiam non
mediante quantitate, et ideo suum primum susceptivum inquantum hujusmodi, non habet partem extra partem, et ideo in ejus inductione non est successio secundum partes sui susceptivi, quia susceptivum per se non habet partes, sed per accidens, quia nunquam est sine quantitate, et ideo per accidens potest esse successio penes partes susceptivi; per se autem in alteratione, quia qualitas est per se in quanto. Ad secundum, si ab aliquo instanti incipit corpus calefieri, non est prima pars motus, sicut nec mobilis; inducitur in partes mobilis aliquis gradus minimus caloris, qui est mensura in prima parte mobilis, per tempus incipit alius motus ejusdem partis, secundum alium gradum majorem. Continuatur tamen prima alteratio in partibus aliis mobilis, ita quod quaelibet una alteratio est secundum unum gradum inductum successive in partibus mobilis, qua completa, vel quantulacumque ejus parte potest incipere alia, et sic cum illa alia tertia, et currunt multae simul vel consequenter entes, ita tamen quod nihil simul alteratur, nisi una illarum y sed prior pars alteratur secunda alteratione, quando posterior adhuc prima alteratione alteratur, in fine prior pars est intensius calida quam pars posterior. Contra, quicumque gradus, ex quo est indivisibilis, totus simul inducitur, et ita per mutationem ;illa non est terminus alicujus motus, et videtur motus componi ex mutationibus.
Item, agens sufficiens approximatum passo disposito in naturalibus, ut videtur, statim agit 9. Metaphys. cap. 4. igitur cum istud calefaciens sit activum secundum illas alterationes diversas, secundum diversos gradus formae, et semper approximatur passo alterabili secundum omnes illas, immediate postquam alteravit ipsum prima, alterabit ipsum secunda, vel necessario quiesceret per tempus non agens, cum lamen sit activum, et passo approximatum. Item, quantumcumque debilis virtutis calefaciens, calefaciet mobile sibi proportionatum in quantitate, aeque cito intenso calore, sicut perfectissimum calefaciens, quia oportebit procedere per omnes illas alterationes ordine certo, et inter quaslibet esse quietem. Item 5. quaelibet pars est sub alio gradu quam alia, et ita sub alio individuo, et ita lotum erit calidum, nullo uno calore secundum numerum, sed multis valde, forte infinitis in actu. Item, aliqua alteratio est subita, ubi tamen mobile est divisibile, ergo haec non est causa. Ad primum, quilibet gradus, etsi indivisibilis est in se, inquantum est gradus formae, tamen est divisibilis per accidens ex subjecto, et successive inducitur in paries mobilis, nec est ibi aliqua mutatio alicujus partis, sed motus. Contra, igitur motus sine mutatione, nam illa mutatione quid mutaretur? Non pars illa movetur, non indivisibile, illud non recipit calorem; aut oportet concedere punctum calefactibile subito, aut nullam mutationem ibi, qua aliquid novum insit. Secundum illam viam punctus nihil est. Ad secundum 8. Physicorum cap. 8. in generalione nihil producit natura, utstalim corrumpatur; ergo si posset aliqua pars mutari, non immediate sequeretur secunda post terminum alterationis primae, in quantacumque parte; sed oportet quietem intercipi mediam, in qua primus gradus inesset, nec est passum dispositum statim recipere oppositum illius, quod statim est inductum, Quanto tempore oportet quiescere ? Responsio, non est dare certum tempus, quia minus et minus in infinitum, secundum quod major est moventis virtus. Per hoc ad tertium, quomodo velocius movet intensius nominative. Aliter ad tertium, imperfectum movens oportet incipere a minimo gradu, et procedere per omnes medios ; perfectius potest incipere a secundo, ita quod ille sit sibi primus alius perfectior a tertio, alius a quarto, et sicut non est primus necessarius ante secundum ex parte mobilis, sed propter imperfectionem moventis, qui non potest perfectius tunc assimilare sibi passum, ita forte incipienti a secundo non est tertius necessario prior quarto; sed immediate quartus alii, est sibi secundus, sextus alii, sibi tertius. Ad quartum, divisibile non est moventi divisibile quando totum primo et simul alteratur.