Quod christus secundum naturam humanam iudicabit.
Ex his quae dicta sunt, manifeste colligitur quod per christi passionem et mortem, resurrectionis atque ascensionis gloriam, a peccato et morte liberati sumus, et iustitiam et immortalitatis gloriam, hanc in re, illam in spe adepti. Haec autem quae praediximus, scilicet passio, mors et resurrectio, et etiam ascensio, sunt in christo completa secundum humanam naturam.
Consequenter igitur oportet dici, quod secundum ea quae in humana natura christus vel passus est vel fecit, nos a malis tam spiritualibus quam corporalibus liberando, ad spiritualia et aeterna bona promovit.
Est autem consequens ut qui aliquibus aliqua bona acquirit, eadem ipsis dispenset. Dispensatio autem bonorum in multos requirit iudicium, ut unusquisque secundum suum gradum accipiat. Convenienter igitur christus secundum humanam naturam, secundum quam mysteria humanae salutis implevit, iudex constituitur a deo super homines, quos salvavit: unde dicitur Ioan. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, scilicet pater filio, quia filius hominis est.
Quamvis et hoc habeat aliam rationem. Est enim conveniens ut iudicem videant iudicandi: deum autem, apud quem iudicis auctoritas residet, in sua natura videre est praemium, quod per iudicium redditur. Oportuit igitur quod deus iudex, non in natura propria, sed in natura assumpta, ab hominibus videretur qui iudicandi sunt, tam bonis quam malis. Multi enim si deum in natura divinitatis viderent, iam praemium reportarent, quo se reddiderunt indignos.
Est etiam conveniens exaltationis praemium humiliationi christi respondens, qui usque ad hoc humiliari voluit ut sub homine iudice iudicaretur iniuste: unde ad hanc humiliationem exprimendam signanter in symbolo eum sub Pontio Pilato passum fatemur. Hoc igitur exaltationis praemium debebatur ei ut ipse secundum humanam naturam iudex a deo omnium hominum mortuorum et vivorum constitueretur, secundum illud iob XXXVI, V. 17: causa tua quasi impii iudicata est: causam iudiciumque recipies.
Et quia potestas iudiciaria ad christi exaltationem pertinet, sicut et resurrectionis gloria, christus in iudicio apparebit non in humilitate, quae pertinebat ad meritum, sed in forma gloriosa ad praemium pertinente: unde dicitur in evangelio, quod videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.
Visio autem claritatis ipsius electis quidem, qui eum dilexerunt, erit ad gaudium, quibus isa. XXXIII, 17, promittit: regem in decore videbunt; impiis autem erit ad confusionem et luctum, quia iudicantis gloria et potestas, damnationem timentibus, tristitiam et metum inducit: unde dicitur isa. XXVI, 11: videant et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret.
Et quamvis in forma gloriosa se ostendat, apparebunt tamen in eo indicia passionis non cum defectu sed cum decore et gloria, ut ex his visis et electi recipiant gaudium, qui per passionem christi se liberatos recognoscent, et peccatores tristitiam, qui tantum beneficium contempserunt: unde dicitur Apoc. I, 7: videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt; et plangent se super eum omnes tribus terrae.