PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur de primo : " Jesus autem, " omnia haec mala et vituperia perpessus, " dicebat, " orando :
" Pater, dimitte illis. "
Psal. cviii, 5 : Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
" Pater, " inquam, in affectu Patris dilecte, qui me in hanc pro peccatoribus misisti obedientiam. Joan . XI, 42 : Ego sciebam quia semper me audis.
" Dimitte illis " peccati istius debitum. Hujus orationis figuram praemisit Moyses dux populi, Exod. XXXII, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Hanc orationem praedixit Isaias, LIII , 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. Hauc orationem ut bonus discipulus imitatur Stephanus, Act. VII, 60 : Domine, ne statuas illis hoc peccatum : quia nesciunt quid faciunt. Fecit ergo optimus magister charitatis quod docuit, Matth. v, 44 : Diligite inimicos veslros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
Sed cum Christus in omnibus exauditus sit, videtur quod omnibus illis debita sint dimissa. Respondeo, quod non ora- vit nisi pro ignorantibus, et animum a proposito revocantibus. Joan. XVII , 9 : Ego pro eis rogo. Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et ibidem, v. 20 : Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.
" Non enim sciunt quid faciunt. "
I Joan. II, 1 et 2 : Advocalum habemus apud Patrem Jesum Christum justum : et ipse est propitialio pro peccatis nostris. Quod autem dicit : " Non enim sciunt, " videtur omnes tangere. Act. III, 17 : Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Et hoc quidem concedendum esse videtur. I ad Corinth. II, 8 : Si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Et quod dicunt quidam, quod Principes et Scribae cognoverunt, hoc est intelligendum de vehementi praesumptione, quam ex signis habere poterant. Quidam enim ex invidia, quam ad eum habebant, scire eum nolebant : et illi non dicuntur ignorantes, nec excusantur. Jerem. IX, 6 : In dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Osee,
IV, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Pro illis ergo non orat. I Joan. v, 16 : Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis. Dicit igitur hic quaedam Glossa, quod pro talibus non orat. Et hoc verum est quantum est de circumstantia litterae quae dicit : Non enim sciunt quid faciunt. Tamen pro certo pro omnibus orat, ut non pereant : quamvis propter abominatiouem circumstantiarum peccati, propter homines scienter Filium Dei crucifigentes non dicatur orare. Hoc est igitur quod dicitur, ad Roman. v, 8 et 9 : Conmendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus,secundum tempus Chrislus pro nobis mortuus est.
" Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. "
Hic incipit secundum hujus partis, in quo tangitur de veritatis exspoliatione, ut nuda et non velala, sicut de coelo venit nobis exhiberetur. Et in signum hujus, altaria deteguntur tempore Passionis.
Dicit autem duo : qualiter scilicet vestimenta divisibilia diviserunt, et qualiter super indivisibilem tunicam sortem miserunt.
Dicit igitur : " Dividentes vero, " scilicet vestimenta. Ex Joanne, XIX, 23 et 24, colligitur, quod quatuor existentibus militibus qui Dominum crucifixerunt, unusquisque accepit unam vestem. Dicit enim sic : Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor paries, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit.
Et hoc est quod dicit, quod " dividentes " scilicet vestimenta in quatuor paries, super " vestimenta ejus, " propter tuni- c am inconsutilem, " miserunt sortes, " quis quid tolleret. Tunica autem inconsutilis facta fuit per totum de opere illo, quo fiunt birreta, et quaedam chirothecae. Et dicitur quod Beata Virgo tunicam illam fecerit.
Sic fratres Joseph nudaverunt eum tunica talari et polijmita , in signum hujus exspoliationis. Sic Isaias tribus diebus ambulavit nudus, et discalceatus . Sic David discooperlus est, quasi si nudetur unus de scurris . Et ideo Michol, quae aqua ex omnibus interpretatur, et significat concupiscentiis deditos, quae leves sunVsuper faciem aquae , illi, in quam, despiciunt eum. Quibus ipse respondet : Et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum: et ero humilis in oculis meis, scilicet ante Dominum. In cruce enim denudatus, ludis blasphemantium est expositus. Sic in spiritu loquitur ad sponsam, Cantic. v, 3 : Exspoliant me iunica mea : quomodo induar illa ? Ecce Job dolens, sedens in slerquilinio sputo-. rum et opprobriorum, patienter requiescens, pompatice ingredientes domum Israel inclamat, dicens : Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc . Ecce quod dicit idem Job,
XXIV, 7 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore. Ubi est, o milites, diaboli satellites, quod vos docuit Joannes Baptista : Neminem concutialis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris ?Ecce nunc crudeliter Dominum gloriae denudastis, et derisioni nudum exposuistis. Dicunt enim Patres quod totum nudum dimiserunt : sed pannum, qui pingitur circa lumbos ejus, Beata Virgo mater de suo capite sumptum sibi circumligavit. Psal. XXI, 19 : Diviserunt sibi vestimenia mea, et supervestem meam miserunt sortem. Ita enim abominabatur ea quae de mundo sunt, quod nihil omnium eorum quae de mundo sunt, secum retinere voluit. Quia enim sauciatus Adam incidens in latrones despoliatus est, vestimentum amittens immortalitatis, et vulneratus , ideo etiam secundus Adam spoliari elegit, sicut et vulnerari: ut sua spoliatione illum vestiret, sicut et vulneribus suis curavit vulnera illius. Et ideo clamat jam Pater de coelo, Luc. xv, 22 : Cito proferte stolam primam, scilicet pristinae gloriae decorem habentem, et induite illum. Statim enim stola gloriae erit induendus.
" Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit: se salvum faciat, sihic est Christus Dei electus. "
Hoc est tertium istius partis.
Et tanguntur hic quatuor : exspectatio mortis a populo, derisio principum, exprobratio et illusio militum, et amaricatio.