In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Hic est opinio, etc. Variae sunt opiniones Doctorum in hac quaestione, magis prolixe quam proficue tractantur. Sotus imponit Durando, quod subjectum ejus sit corpus: sed hoc non videtur asseruisse, neque dici potest, quia a Conciliis definitur esse in anima, consequenter tamen ad opinionem Durandi posset dici subjectum esse totum hominem, licet Vasquez aliter interpretetur eum. Aureolus in 4. dist. 4. quaest. 1 . art. 4. dicit subjectari in essentia animae, quam sententiam secutus est Marsilius quaest. 4. art. 1. ad 2. dubium. Suarez disp. 11. sect. 4. Vasquez disp. 134. cap. 4. Gabriel probabilem existimat quaest. 2. art. 3. dub. 2. Mensis, Albertus, D. Bonavontura statuunt esse in imagine, id est, voluntate et intellectu, sed principalius in intellectu. D. Thomas ab aliquibus citatur pro eadem opinione quaest. 63. art. 4. argumento ad oppositum ; responsione autem ad tertium sustinet esse in intellectu, quem sequuntur Cajetanus, et reliqui ejus discipuli cum Richardo dist. 5. art. 2. quaest. 2.
Hanc impugnat Doctor in praesenti sig. 1. quia gratia est in essentia animae ex D. Thoma in 1. dist. 2. et part. quaest. 77. art. 6. character autem est dispositio ad gratiam: ergo non est in aliquo susceptivo posteriori ipsa essentia animae in qua est gratia. Argumentum hoc intelligi debet de dispositione permanente, et non tantum de dispositione tollente impedimentum formae. Sed quia variis modis sumitur dispositio, ideo varie quidem respondent, vel negando characterem esse dispositionem saltem proprie, vel simpliciter in genere physico aut morali, sed non Iubet jam his inhaerere. Alia impugnatio spectat ad fundamentum alterius quaestionis de subjecto gratiae, sicut et tertiae, de quibus suo loco magis est disserendum.