QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ponit sex conclusiones de prioritate, posteriori tate, et simultate alterationis, valde subtiles etsi obscuras ; ubi nota quod ipse explicat quid intelligit per A, B, D itaque non sumuntur sicut aliae litterae ab ipso positae infra post Scholium 9. Et alias post varias instantias, et replicas explicat successionis causam non esse ex parte formae, sed ex defectu agentis ; quidquid enim successive fit a causa minoris virtutis, potest simul fieri a virtute majori, de quo Doctor 2. distinct. 2. quaestione 12. ubi hac ratione docet Angelum non posse se movere ad locum distantem nisi successive, potest tamen a Deo moveri instantanee,
Ex praedictis nota sex conclusiones. Prima, quod in omni transmutatione secundum partes, mobilis est prius A D. Secunda, in omni transmutatione, qua forma activa inducitur usque ad gradum activum, est prius A utroque modo secundum partes mobilis. Tertia, inductione cujuscumque formae possibile est prius B, secundum partes mobilis. Quarta, in nullius formae inductione est per se necessaria successio temporis secundum partes mobilis. Quinta,in omni inductione ex parte graduum formae est possibilis simultas opposita omni modo prioritatis. Sexta, in aliqua inductione est possibile prius A, D, et B secundum partes formae : ubi cumque, scilicet forma habet gradus proprias ubi non habet, non est sic possibile, ut ponitur de forma substantiali. Ad evidentiam conclusionum cum sit prioritas naturae tam in genere causae, quam in genere effectus, et prioritas temporis; per A, intellige prius natura; per D, effectum priorem; per B, prius tempore in essendo. Contra quartum videtur esse instantia de Ubi, et de quantitate inducenda. Item, quando primum alteratum proportionatum agenti, primo incipit alterare aliud, semper crescit ejus alterabile, ut patet ex supradictis, et ita successio secundum paries mobilis, est per accidens, quia alterans ponitur variari. Ad primam instantiam, si Ubi est aliqua forma mobilis sit calor, tota est in tota, et pars in parte, nec nata est prius tempore pars mobilis A, esse in parte Ubi C, quam B in D, imo necessario simul tempore, si A B, est continuum, qua continuum est cujus motus est unus, indivisibilis secundum tempus, 5. Physicorum. Si autem motus localis sit ad locum, cum prior pars mobilis necessario sit prius cum aliqua parte loci signata, quam posterior pars mobilis, necessaria esset successio secundum partes mobilis; vel simul 2. praesentes eidem parti loci, sed secundum modum non teneo.
Ad primum non est instantia. Similiter de augmento non prius A, pars mobilis acquirit quantitatem C quam D, B, alias nullum esset instans terminans motum, in quo lotus cessaret. Sed magis videntur instantiae primae contra quintam, sed in omni genere est generatio, et omnis motus terminatur ad mutationem, necesse est in ultimo instanti aliquid formce induci, quod ante non infuit, et pari ratione posset tota. Contra, unde ergo successio secundum formam ? Respondeo, ex defectu agentis non potentis totum simul inducere, possibilitas vero successionis ex parte formae. Contra, in principio agit secundum ultimum gradum suae potentiae ; ergo tunc producet quidquid est producere, potest autem ultimum gradum producere ; igitur, etc. Item quidquid facit in ultimo secundum aliquos, non manet. Item, ergo successio a movente, non a mobili, nec forma. Ad primum, agit quidquid potest tunc agere, non quidquid tunc potest agere. Contra, si tunc potest quare non agit tunc, cum non sit ab extrinseco, quia illud natum est fieri tunc ? Respondeo, eadem est quaestio, quare non curro in instanti, cum potentia currendi sit in me in instanti? Contra, illud non est natum simul fieri. Respondeo, nec illud ab illo, licet ab alio. Contra, quidquid absolute est possibile nunc fieri, nunc fit a nunc potente facere. Respondeo, non, sed a potente nunc facere. Ad secundum respondeant illi aliqui. Ad tertium, nunquam est successio in formae inductione necessario, nisi ex resistentia mobilis ipsi moventi, quae non est ex contrario, quia tantum potest super illud, quantum potest inducere formam; nec est ex natura mobilis absolute, quia tunc cuicumque resisteret, sed est ex defectu virtutis agentis. Inductio vero per quaedam media incompossibilia simul, necessario est non subita, ex resistentia mobilis ad media simul, non quia mobile habet contrarium, sed quia mediorum inter se. Sed non posse inducere, nisi per talia media est imperfectionis in agente; ergo nec distantia terminorum est causa necessaria successionis, quia si unus potest simul induci, et alius. Si intelligatur distantia propter multa media, non differt ab illa causa
propter resistentiam medii ad mobile, et hoc est ex incompossibilitate mediorum in isto. Si non est necesse ire per media hic tunc, et haec causa nulla; ergo tantum tertia causa, scilicet resistentia mobilis ad movens, quae est propter defectum virtutis moventis.