REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Uirum peccatum formaliter sit corruptio boni ?
Alens. 2. part. quaest. 101. membro I. part. I. et 2. etart . I. et 2. et quaest. 102. D. Thomas I. part. quaest. 35. art. I. Gabr. hic quaest . I. D. Bonavent. art . 2. quaest. I. et 2. Richardus art. 2. quaest, I. et 2. Bellam. 5. de statu peccati cap. 19. hi cum communi tenent peccatum tantum corrumpere gratuita. Scotus in Oxon. dist. 37. quaest, I. a num. 3.
Circa istam distinctionem trigesimam quintam quaeritur : Utrum peccatum formaliter sit corruptio alicujus boni ? Quod non. Augustinus contra Faustum : Peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei. Nullum istorum est formaliter corruptio ; igitur, etc.
Item, Augustinus de duabus animabus : Peccatum est voluntas recipiendi quod justitia vetat. Illud non est formaliter corruptio.
Item, Augustinus 83. quaest, q. 57. Nulla passio, qua patimur, est peccatum ; omnis corruptio est passio qua patimur ; igitur nulla talis est peccatum formaliter.
Item, si peccatum sit corruptio formaliter alicujus boni, igitur erit corruptio boni infiniti, quia tantum est malum, quantum est bonum, contra quod peccatur ; sed omne peccatum est contra bonum infinitum, ideo dicitur in Psal. 50. Tibi
soli peccavi ; igitur si peccatum est corruptio boni formaliter, peccatum erit malum infinitum.
Item, corruptio non suscipit magis et minus, sicut nec privatio, ut probat Anselmus de Conceptu Virgini, cap. 24. quia ubi nulla est justitia, non potest aliquid auferri, et aliquid remanere ; igitur si peccatum est formaliter corruptio, sequitur quod nullum peccatum est gravius alio.
Item, si corrumpit bonum, corrumpit cui nocet; sed nocet naturae, in qua est ; ergo est. Idem vult Augustinus de Civit. Dei, 12. cap. 7.
Oppositum habetur in littera, et apud Augustinum de Natura boni ; et ponitur exemplum : Abstinere a cibo est nihil, et tamen facit corpus languescere ; sic peccatum, etsi nihil sit, tamen potest esse corruptio naturae.
Secundo quaeritur : Utrum principale in peccato sit aversio a bono incommutabili, vel conversio ad bonum commutabile ?
Tertio : An peccata distinguantur specie, supposito quod sit tantum aversio formaliter ?
Quarto : An unum peccatum possit esse gravius alio ?
Quinto : Utrum peccatum sit malum infinitum ?
Sexto : An peccatum possit augeri in infinitum ?